라틴어 문장 검색

Atque etiam illud perspicuum est, constitui necesse esse initium quod sapientia cum quid agere incipiat sequatur, idque initium esse naturae accommodatum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 33:4)
Sequitur disputatio copiosa illa quidem sed paulo abstrusior - habet enim aliquantum a physicis, ut verear ne maiorem largiar ei qui contra dicturus est libertatem et licentiam;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 41:1)
- sed disputari poterat subtiliter quanto quasi artificio natura fabricata esset primum animal omne deinde hominem maxime, quae vis esset in sensibus, quem ad modum prima visa nos pellerent, deinde adpetitio ab his pulsa sequeretur, tum ut sensus ad res percipiendas intenderemus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 41:3)
quam ob rem sivetu probabilem visionem sive [in]probabilem et quae non inpediatur, ut Carneades volebat, sive aliud quid proferes quod sequare, ad visum illud de quo agimus tibi erit revertendum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 45:8)
sin ex circumspectione aliqua et accurata consideratione quod visum sit id se dicent sequi, tamen exitum non habebunt, primum quia is visis inter quae nihil interest aequaliter omnibus abrogatur fides;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 48:1)
'est hoc quidem illius rei signum aut argumentum, et ea re id sequor, sed fieri potest ut id quod significatur aut falsum sit aut nihil sit omnino'. Sed de perception hactenus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 49:5)
sequatur ut etiam difficiliter internosci possit, deinde ut ne internosci quidem, postremo ut eadem sit?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 68:3)
Illud vero perabsurdum quod dicitis, probabilia vos sequi si nulla re inpediamini.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 80:1)
Tune, cum tantis laudibus philosophiam extuleris Hortensiumque nostrum dissentientem commoveris, eam philosophiam sequere quae confundit vera cum falsis, spoliat nos iudicio, privat adprobatione omni, orbat sensibus?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 83:3)
quos si sequamur iis vinclis simus astricti ut nos commovere nequeamus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 83:6)
ita sequebatur etiam opinari, quod tu non vis, et recte ut mihi videris.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 91:6)
quod erant qui illum gloriae causa facere dicerent, sperare etiam fore ut i qui se sequerentur Antiochii vocarentur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 95:3)
illud certe opinatione et perceptione sublata sequitur, omnium adsensionum retentio, ut si ostendero nihil posse percipi tu concedas numquam adsensurum esse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 105:7)
quae coniunctio quae diiunctio vera sit, quid ambigue dictum sit, quid sequatur quamque rem quid repugnet:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 122:11)
sequitur enim qui te ex somno excitet et eodem modo interroget:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 125:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION