라틴어 문장 검색

Attalus Romanique, cum Piraeum primo ab Hermione petissent, paucos ibi morati dies oneratique aeque immodicis ad honores sociorum atque in iram adversus hostem fuerant, Atheniensium decretis, navigant a Piraeo Andrum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 509:1)
maiores ideo instituisse ut legati, tribuni, centuriones, milites denique triumpho adessent, ut testes rerum gestarum eius cui tantus honos haberetur, populus Romanus videret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 573:1)
iam aedilitatem praeturamque fastidiri, nec per honorum gradus, documentum sui dantes, nobiles homines tendere ad consulatum, sed transcendendo media summa imis continuare.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 73:1)
patres censuerunt, qui honorem quem sibi capere per leges liceret peteret, in eo populo creandi quem velit potestatem fieri aequum esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 74:2)
cuius nomen post pactam cum Romanis societatem quia praeco non adiecit, fremitus primo multitudinis ortus, deinde clamor subicientium Philippi nomen iubentiumque legitimum honorem usurpare, cum ingenti adsensu nomen recitatum est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 322:1)
Romanorum autem honoris causa Peraean Rhodiis et naves Attalo cum captivis qui comparebunt restituam.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 445:1)
extrema eius oratio adversus Achaeos fuit, in qua orsus ab Antigono primum, suis deinde erga gentem eam meritis, recitari decreta eorum iussit omnes divinos humanosque honores complexa atque eis obiecit recens decretum, quo ab se descivissent;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 448:1)
et haud dubie decesserat iis aliquantum honoris;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 125:1)
communem se relationem de ea re fieri non passuros, ne par honos in dispari merito esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 277:1)
tribuni res tantas bello gessisse C. Cornelium fateri, ut non magis de triumpho eius quam de honore diis immortalibus habendo dubitari possit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 280:1)
non tamen nec illum nec quemquam alium civem tantum gratia atque opibus valuisse ut, cum sibi meritum triumphum impetrasset, collegae eundem honorem immeritum impudenter petenti daret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 281:1)
id C. Flamini honoris causa ipsius patrisque advexerant Siculi Romam;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 515:2)
Hannibal prospero cursu Tyrum pervenit exceptusque a conditoribus Carthaginis, ut ab altera patria, vir tam clarus omni genere honorum, paucos moratus dies Antiochiam navigat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 586:1)
parsimonia et vigiliis et labore cum ultimis militum certaret nec quicquam in exercitu suo praecipui praeter honorem atque imperium haberet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 213:1)
tres omnino senatores, neminem curuli honore usum, praeterierunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 510:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION