라틴어 문장 검색

Complures personae, his in circumstantiis, proximitatis et convictus vincula nectere valent, quae turbam mutant in experientiam communem in qua parietes illius «ego» franguntur et nimii sui amoris saepimenta superantur.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 195:4)
Inibi enim oriri possunt maior responsalitas, altus communitatis sensus, peculiaris curandi facultas ac liberalius ingenium, flagrans in proprium solum amor et cogitatio item quid filiis nepotibusque relinquatur.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 231:3)
est instandum ut denuo Dei gratiae pateant atque ex alto a propriis de amore, de iustitia, de pace firmatis opinionibus depromant.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 255:3)
Aliquid iterum adhibere et non cito illud proicere, altas ob rationes, potest esse actus amoris, qui nostram exprimit dignitatem.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 270:9)
In familia coluntur primi amoris consuetudines et cura de vita, sicut exempli gratia rectus rerum usus, ordo et munditia, localis oecosystematis observantia et omnium creaturarum tutela.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 272:6)
Primum gratitudinem et liberalitatem implicat, id est ut mundus uti donum agnoscatur e Patris amore acceptum, cui inde sequuntur gratuitae dispositiones renuntiationis magnanimique gestus, etiamsi nemo eos videat et agnoscat:
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 280:2)
Natura plena est verbis amoris, sed quomodo valebimus ea audire, continenter perstante rumore, in diuturna et anxia distractione vel in cultu apparentiae?
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 286:4)
V. AMOR CIVILIS ET POLITICUS
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 289:1)
Amor fraternus solummodo potest esse gratuitus, numquam potest esse compensatio illius rei quam alter perficit nec pignus illius rei quam eum facturum speramus.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 290:3)
230. Exemplum sanctae Teresiae Lexoviensis invitat nos ad parvam viam amoris calcandam, ne opportunitatem amittamus alicuius verbi amabilis, subrisionis, cuiuslibet parvi gestus quo pax et amicitia colatur.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 292:1)
231. Amor, parvis gestibus mutuae curae plenus, est etiam civilis et politicus, et manifestatur omnibus in actionibus quae student mundum meliorem exstruere.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 293:1)
Amor societatis et sollicitudo de bono communi sunt excellens forma caritatis, quae pertinet non solum ad necessitudines inter personas, verum etiam principium est “grandium necessitudinum, scilicet socialium necessitudinum, oeconomicarum, politicarum”.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 293:2)
Quare Ecclesia mundo praebuit formam perfectam “cultus amoris”.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 293:3)
Amor socialis est indicium authentici progressus:
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 293:4)
“Ut humanior societas reddatur, quoad personam dignior, oportet amorem iterum aestimare in vita sociali – in ambitu politico, oeconomico et culturali – illo in constanti summaque norma agendi posito”.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 293:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION