라틴어 문장 검색

per mihi, per inquam gratum feceris si in hoc tam diligens fueris quam soles in iis rebus quas me valde velle arbitraris, ipsiusque Paeti tibi negotia commendo, de quibus tibi ille agit maximas gratias, et ut iam invisas nos non solum rogo sed etiam suadeo.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER PRIMVS AD ATTICVM, letter 20 12:7)
quem tu Corcyrae, ut mihi aliis litteris significas, strictim attigisti, post autem, ut arbitror, a Cossinio accepisti.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SECVNDVS AD ATTICVM, letter 1 2:8)
quin etiam si mihi nemo invideret, si omnes, ut erat aequum, faverent, tamen non minus esset probanda medicina quae sanaret vitiosas partis rei publicae quam quae exsecaret.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SECVNDVS AD ATTICVM, letter 1 13:1)
de muro imperavi Philotimo ne impediret quo minus id fieret quod tibi videretur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SECVNDVS AD ATTICVM, letter 4 13:1)
his temporibus tam dubia vita optimi cuiusque magni aestimo unius aestatis fructum palaestrae Palatinae, sed ita tamen ut nihil minus velim quam Pomponiam et puerum versari in timore ruinae.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SECVNDVS AD ATTICVM, letter 4 13:3)
ut scribis ita video non minus incerta in re publica quam in epistula tua, sed tamen ista ipsa me varietas sermonum opinionumque delectat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SECVNDVS AD ATTICVM, letter 15 2:1)
tenemur undique neque iam quo minus serviamus recusamus, sed mortem et eiectionem quasi maiora timemus, quae multo sunt minora.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SECVNDVS AD ATTICVM, letter 18 2:2)
me tueor ut oppressis omnibus non demisse, ut tantis rebus gestis parum fortiter.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SECVNDVS AD ATTICVM, letter 18 6:3)
sed haec et praesidi apud pudorem Pulchelli non habet satis et a fratris adventu me ablegat, illa et munitior est et non impedit quo minus adsim quom velim.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SECVNDVS AD ATTICVM, letter 18 6:5)
neque enim resisti sine internecione posse arbitramur nec videmus qui finis cedendi praeter exitium futurus sit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SECVNDVS AD ATTICVM, letter 20 6:5)
numquam ante arbitror te epistulam meam legisse nisi mea manu scriptam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SECVNDVS AD ATTICVM, letter 23 2:1)
quem iam ego venire atque adesse arbitror;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SECVNDVS AD ATTICVM, letter 25 4:2)
cum antea maxime nostra interesse arbitrabar te esse nobiscum, tum vero, ut legi rogationem, intellexi ad iter id quod constitui nihil mihi optatius cadere posse quam ut tu me quam primum consequerere, ut, cum ex Italia profecti essemus, sive per Epirum iter esset faciendum, tuo tuorumque praesidio uteremur, sive aliud quid agendum esset, certum consilium de tua sententia capere possemus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS AD ATTICVM, letter 1 1:5)
tu nihilo minus si properaris nos consequere;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS AD ATTICVM, letter 7 7:3)
sin, ut mihi videntur, infirma sunt, quod optimo tempore facere non licuit minus idoneo fiet.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS AD ATTICVM, letter 9 4:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION