라틴어 문장 검색

trans fluvium in colle hostium castra erant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 349:1)
interim Romani, impedimentis quoque omnibus traductis contractisque in unum locum, quia iam moveri videbant hostem nec spatium erat castra communiendi, aciem instruxerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 350:1)
campum apertum usque ad hostium castra habebant, liberum a metu insidiarum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 351:3)
Hispani postquam in citeriore ripa duo Romanorum agmina conspexerunt, ut, priusquam se iungere atque instruere possent, occuparent eos, castris repente effusi cursu ad pugnam tendunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 353:1)
caeduntur passim Hispani per tota castra;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 365:1)
in castris hostium, quia ipsis spatium sua communiendi non fuerat, manserunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 368:2)
pro contione postero die laudati donatique a C. Calpurnio equites phaleris, pronuntiavitque eorum maxime opera hostes fusos, castra capta et expugnata esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 369:1)
Ligurum duo milia fere ad extremum finem provinciae Galliae, ubi castra Marcellus habebat, venerunt uti reciperentur orantes.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 200:1)
Philippus Maedicam primum, deinde solitudines interiacentes Maedicae atque Haemo transgressus septimis demum castris ad radices montis pervenit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 257:1)
multis per eos dies difficultatibus conflictatus nihilo laetiora in castris invenit, ubi summa penuria erat, ut in regione quam ab omni parte solitudines clauderent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 264:1)
ipse a campestri aditu castra posuit, Perseum filium cum modica manu circummisit, ut a superioribus locis urbem aggrederetur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 269:1)
ubi primum in hostium finibus castra posuit, legati ad eum per speciem pacis petendae speculatum venerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 293:1)
id ubi impetravere, post eos ipsos montes unde averterant hostem, exercitu omni coacto, repente multitudine ingenti castra Romanorum oppugnare simul omnibus portis aggressi sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 296:1)
conferti in portis obstando magis quam pugnando castra tutabantur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 298:1)
Ligures ad castra postero die redeunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 301:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION