라틴어 문장 검색

Aperuit [0657B] quoque eadem legatio universis quomodo rex et omnis primatus ipsius decreverint urbem Sagittam terra marique obsidere et expugnare, et illic eorum opem et vires necessarias haberi:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 6:5)
et hac de causa regem et patriarcham ad civitatem Acram descendere, machinas et mangenas aedificare ad expugnanda moenia et ejus habitatores;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 6:6)
eos vero interim Japhet debere habitare, dum regis jussio innotescat.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 6:7)
Sic fieri juxta regis mandatum universi concesserunt, et ejus legationem in portu Japhet praestolari, et per omnia obedire usque ad sanguinem responderunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 6:8)
[0657C] Rex Acram cum patriarcha et omni domo sua descendit, machinas et plurima tormentorum genera per dies quadraginta fabricans et componens, ordinansque omnia ad unguem fieri quae ad assultum urbis videbantur aptiora.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 8:1)
Et ideo inito consilio, pecuniam plurimam byzantiorum regi per secretarios intercessores spoponderunt, sed et in singulis annis grande talentum [0657D] dare, si modo non civitatem obsidens et expugnans parceret vitae eorum.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 8:3)
Haec igitur negotia de die in diem inter regem et cives agebantur;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 8:4)
et regem de redemptione civitatis et salute sua sollicitabant, ampliora nunc et nunc dona offerentes.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 8:5)
Rex vero, sicut homo anxius et sollicitus de conventione solidorum quos debebat militibus, totus pecuniae intendebat.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 8:6)
Interea Hugo de Tabaria, accitis copiis ducentorum [0658A] equitum, peditum vero quadringentorum, secessit in terram Grossi Rustici, nomine Suet, ditissimam auro et argento, armentis fecundissimam, conterminam regioni Damascenorum, ubi inauditas opes et armenta depraedatus est, quae sibi ad obsidionem Sagittae sufficerent, de quibus etiam regi et sociis largiter impertiret.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 10:1)
- Quomodo rex pecuniam a Sidoniis perceperit, et Anglicum exercitum ad propria remiserit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 11:2)
Post tam nominatorum principum lacrymosas exsequias, rex occasione assumpta mortis horum [0658D] virorum et primorum sui exercitus, pecuniam pro dilatione obsidionis Sagittae urbis oblatam, clam omnibus suscipere consensit, dissimulans tamen pacem cum Sarracenis facere, sed opus quod coepit velle perficere.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 12:1)
Qui ad regis jussionem exsurgentes, velis purpureis et colore diversi generis insignitis, protinus in altis malis Buzarum expansis, ac vexillis suis ostreis et sericis erectis, venerunt, et in littore urbis anchoras jactantes hospitati sunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 12:3)
Rex vero crastina die, secretariis et consociis suis accitis, Anglorum Danorumque primoribus dolorem suum aperuit de Hugonis interitu [0659A] et fratris illius occasu, et quantam in illis bellicarum rerum fiduciam habuerit:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 12:4)
Hac regis sententia in populo jam divulgata, dilapsus est exercitus;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 12:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION