라틴어 문장 검색

levat leves ac navigabiles facit, ut nostrumque leves quaecumque laborem.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 1451)
ergo 'non segnius' ad ignem retulit, quia segnis quasi sine igne sit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 5252)
Ipse Cratero cum phalange iusso sequi equitatum ac levem armaturam eduxit eosque, qui occurrerunt, levi proelio in urbem proximam conpulit.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 10장 5:1)
inde mare, inde aër, inde aether ignifer ipse corporibus liquidis sunt omnia pura relicta et leviora aliis alia, et liquidissimus aether atque levissimus aërias super influit auras nec liquidum corpus turbantibus aëris auris commiscet;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 19:2)
addis etiam (quod etsi mihi levius est quam tuum iudicium, tamen non est leve) ceteris quoque, id est qui pondus habeant, factum nostrum probari.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER VNDECIMVS AD ATTICVM, letter 6 2:5)
suademus nil quasi leve fatendum, si quid ab inimicis etiam pro levissimo flagitaretur:
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 1권, Sidonius Vincentio suo salutem 6:4)
quam leve est pondus mihi, cui totus aether pondus incubuit leve.
(세네카, Hercules Oetaeus 26:5)
aut ubi odor caeni gravis ordo est 'odor gravis', quia et levis dicitur, ut Sallustius "apud Corduenos amomum et alii leves odores gignuntur".
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 4권, commline 491)
levis armatura etiam per anfractus iugi procurrere et ab lateribus cum levi armatura conserere per iniqua atque aequa loca pugnam poterat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 44:1)
Item insequenti die eadem consuetudine dum longius prosequitur, quo loco equites nostri stationem habuerant, aliquot turmae cum levi armatura impetu facto loco sunt deiecti et propter paucitatem nostrorum equitum simul cum levi armatura inter turmas adversariorum protriti.
(카이사르, 히스파니아 전기 14:2)
Neve sine exemplis aevi cruciere prioris, Sint tua Troianis non leviora malis . Quantaque clavigeri Poeantius Herculis heres, Tanta venenato vulnera crure geras . Nec levius doleas , quam qui bibit ubera cervae, Armatique tulit vulnus , inermis opem . Quique ab equo praeceps in Aleia decidit arva, Exitio facies cui sua paene fuit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ibis, 1권 12:7)
cum subito pars equitatus Caesaris cum levi armatura contra Gaetulos iniussu ac temere longius progressi paludemque transgressi multitudinem hostium pauci sustinere non potuerunt levique armatura deserta [ac] convulneratique uno equite amisso, multis equis sauciis, levis armaturae XXVII occisis ad suos refugerunt.
(카이사르, 아프리카 전기 61:3)
(segnem) pro 'otiosum', ut interdum lentus * * * (ces)sans, ut "segnisque secundo defluit amne".
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 721)
Non tibi sunt tristes curae nec luctus, Osiri, Sed chorus et cantus et levis aptus amor, Sed varii flores et frons redimita corymbis, Fusa sed ad teneros lutea palla pedes Et Tyriae vestes et dulcis tibia cantu Et levis occultis conscia cista sacris.
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 717)
num, ut ait Epicurus, profectae a nobis imagines uelut quaedam exuuiae iugi fluore a corporibus manantes, cum leue aliquid et solidum offenderunt, illisae reflectantur et retro expressae contrauersim respondeant an, ut alii philosophi disputant, radii nostri seu mediis oculis proliquati et lumini extrario mixti atque ita uniti, ut Plato arbitratur, seu tantum oculis profecti sine ullo foris amminiculo, ut Archytas putat, seu intentu ae+ris acti, ut Stoici rentur, cum alicui corpori inciderunt spisso et splendido et leui, paribus angulis quibus inciderant resultent ad faciem suam reduces atque ita, quod extra tangant ac uisant, id intra speculum imaginentur.
(아풀레이우스, 변명 14:10)

SEARCH

MENU NAVIGATION