라틴어 문장 검색

Sit ei magistra comes, paedagoga custos non multo vino dedita, non iuxta apostolum otiosa ac verbosa, sed sobria, gravis, lanifica et ea tantum loquens, quae animum puellarum ad virtutem instituant.
(히에로니무스, 편지들, Ad Pacatulam 4:13)
sed peiores, qui talia verbis Herculis invadunt et de virtute locuti clunem agitant,
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura II11)
"Haut facile emergunt quorum virtutibus opstat res angusta domi, sed Romae durior illis conatus:"
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura III71)
Ecce iterum Crispinus, et est mihi saepe vocandus ad partes, monstrum nulla virtute redemptum a vitiis, aegrae solaque libidine fortes deliciae;
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura IV1)
malo, malo Venusinam quam te, Cornelia, mater Gracchorum, si cum magnis virtutibus adfers grande supercilium et numeras in dote triumphos, tolle tuum, precor, Hannibalem victumque Syphacem in castris et cum tota Carthagine migra.
(유베날리스, 풍자, 2권, Satura VI85)
palma inter dominas, virtus natalibus aequa, nil ibi per ludum simulabitur, omnia fient ad verum, quibus incendi iam frigidus aevo Laomedontiades et Nestoris hirnea possit, tunc prurigo morae inpatiens, tum femina simplex, ac pariter toto repetitus clamor ab antro
(유베날리스, 풍자, 2권, Satura VI163)
nobilis hic, quocumque venit de gramine, cuius clara fuga ante alios et primus in aequore pulvis, sed venale pecus Coryphaei posteritas et Hirpini, si rara iugo victoria sedit;
(유베날리스, 풍자, 3권, Satura VIII31)
semita certe tranquillae per virtutem patet unica vitae.
(유베날리스, 풍자, 4권, Satura X149)
fallit enim vitium specie virtutis et umbra, cum sit triste habitu vultuque et veste severum, nec dubie tamquam frugi laudetur avarus, tamquam parcus homo et rerum tutela suarum certa magis quam si fortunas servet easdem Hesperidum serpens aut Ponticus.
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XIV39)
adde quod et facilis victoria de madidis et blaesis atque mero titubantibus.
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XV16)
nobilis ille tamen populus quem diximus, et par virtute atque fide sed maior clade Zacynthos tale quid excusat:
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XV43)
Tot in laboribus periculisque iactatus est, ut ad constituendum eius im- perium contendisse Virtus et Fortuna videantur.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, A Romulo tempora regum septem 2:2)
Excipit Pompilium Numam Tullus Hostilius, cui in honorem virtutis regnum ultro datum.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, A Romulo tempora regum septem 31:1)
Tribus quippe illinc volneratis, hinc duobus occisis, qui supererat Horatius addito ad virtutem dolo, ut distraheret hostem, simulat fugam singulosque, prout sequi poterant, adortus exuperat.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, A Romulo tempora regum septem 34:2)
Sic - rarum alias decus - unius manu parta victoria est, quam ille mox parricidio foedavit.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, A Romulo tempora regum septem 35:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION