라틴어 문장 검색

Optime certe illos imitaberis, qui eum indignari possent non esse ipsos exsortes huius mali, tamen in hoc uno se ceteris exaequari hominibus non iniuriam sed ius mortalitatis iudicaverunt tuleruntque nec nimis acerbe et aspere, quod acciderat, nec molliter et effeminate ;
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 102:2)
renovat se et corroborat cotidie luctus et iam sibi ius mora fecit eoque adductus est, ut putet turpe desinere.
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 8:2)
haec, ubi res communis fortuna male divisit et aequo iure genitos alium alii donavit, exaequat omnia ;
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 117:3)
Magna res erat in quaestione, an mortis ius rei perderent ;
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 136:4)
Eadem causa est, cur nos mancipiorum nostrorum urbanitas in dominos contumeliosa delectet, quorum audacia ita demum sibi in convivas ius facit, si coepit a domino ;
(세네카, De Constantia, Liber II ad Serenum nec iniuriam nec contumeliam accipere sapientem (De Constantia Sapientis) 60:1)
alium ira in cubili suo confodit, alium intra sacra mensae iura percussit, alium intra leges celebrisque spectaculum fori lancinavit, alium filii parricidio dare sanguinem iussit, alium servili manu regalem aperire iugulum, alium in cruce membra distendere.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 11:6)
Nam si coepit ferre transversos, difficilis ad salutem recursus est, quoniam nihil rationis est, ubi semel adfectus inductus est ius- que illi aliquod voluntate nostra datum est ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 44:2)
" Atqui nihil est tam difficile et arduum quod non humana mens vincat et in familiaritatem perducat adsidua meditatio, nullique sunt tam feri et sui iuris adfectus, ut non disciplina perdomentur.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 66:2)
Quanto latius officiorum patet quam iuris regula !
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 150:3)
aut tantum profuit, ut illi etiam iniuriae ius sit, aut fortasse ipsum hoc meritum eius est quo offendimur.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 163:6)
Nulla gens est, quam non ira instiget, tam inter Graios quam inter barbaros potens, non minus perniciosa leges metuentibus quam quibus iura distinguit modus virium.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 8:5)
violatae legationes rupto iure gentium rabiesque infanda civitatem tulit, nec datum tempus, quo resideret tumor publicus, sed deductae protinus classes et oneratae tumultuario milite ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 12:1)
" Aliquis vult irato committi ultionem, cum Plato sibi ipse imperium abrogaverit ?
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 78:5)
Sensissent autem, nisi ius amicis obiurgandi se dedisset, sicut ipse sibi in amicos sumpserat.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 82:5)
deinde, ut possit hoc aliquis emeritis iam stipendiis, profligatae aetatis, iure optimo facere et ad alios actus animum referre virginum Vestalium more, quae annis inter officia divisis discunt facere sacra et cum didicerunt docent.
(세네카, De Otio, Liber VIII, ad Serenvm: de otio 11:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION