라틴어 문장 검색

hoc iudicium et promulgata lex exercuit civitatem:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 159:1)
cum ad iudicium ire non auderet, omnes eae res in unum congruentes haud magis dubiam damnationem Volsci quam Caesonis Volscio teste fuerat faciebant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 261:1)
eodem modo consules legem, tribuni iudicium de Volscio impediebant;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 269:1)
nam praeterquam quod in populo nihil erat praesidii sublata provocatione, intercessionem quoque consensu sustulerant, cum priores decemviri appellatione collegae corrigi reddita ab se iura tulissent et quaedam, quae sui iudicii videri possent, ad populum reiecissent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 385:1)
iudicia domi conflabant, pronuntiabant in foro.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 387:1)
notam iudici fabulam petitor, quippe apud ipsum auctorem argumenti, peragit:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 474:2)
advocati puellae, cum Verginium rei publicae causa dixissent abesse, biduo adfuturum si nuntiatum ei sit, iniquum esse absentem de liberis dimicare, postulant ut rem integram in patris adventum differat, lege ab ipso lata vindicias det secundum libertatem, neu patiatur virginem adultam famae prius quam libertatis periculum adire.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 476:1)
cum dilatum tempus iniuriae esset secessissentque advocati puellae, placuit omnium primum fratrem Icili filiumque Numitori, impigros iuvenes, pergere inde recta ad portam, et quantum adcelerari posset Verginium acciri e castris:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 495:1)
cum repelleretur adsertor virginis a globo mulierum circumstantiumque advocatorum, silentium factum per praeconem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 509:1)
cum ad eum ipsum primum is honos deferretur, melioribus meis vestrisque rebus reservate inquit ista de me iudicia;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 549:1)
etiam si quando metuendos vos praebituri estis, cum reciperatis magistratibus legibusque vestris iudicia penes vos erunt de capite nostro fortunisque, ut quaeque causa erit statuetis:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 582:1)
nec in tribunicio auxilio Appius nec in iudicio populi ullam spem habebat;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 620:1)
in praesentia se communi iure civitatis civem Romanum die dicta postulare ut dicere liceat, ut iudicium populi Romani experiri.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 625:2)
Oppius quoque ductus in vincula est, et ante iudicii diem finem ibi vitae fecit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 649:1)
victoriam honestam ex hostibus partam turpe domi de finibus sociorum iudicium populi deformavit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 790:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION