라틴어 문장 검색

luitur enim etiam homicidium certo armentorum ac pecorum numero recipitque satisfactionem universa domus, utiliter in publicum, quia periculosiores sunt inimicitiae iuxta libertatem.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 21장 1:3)
proximam domum non invitati adeunt.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 21장 2:5)
cetera domus officia uxor ac liberi exequuntur.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 25장 1:4)
liberti non multum supra servos sunt, raro aliquod momentum in domo, numquam in civitate, exceptis dumtaxat iis gentibus quae regnantur.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 25장 3:1)
nulli domus aut ager aut aliqua cura:
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 31장 5:1)
et cum ceteris gentibus arma modo castraque nostra ostendamus, his domos villasque patefecimus non concupiscentibus.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 41장 2:2)
hi tamen inter Germanos potius referuntur, quia et domos figunt et scuta gestant et pedum usu et pernicitate gaudent:
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 46장 2:3)
sed beatius arbitrantur quam ingemere agris, inlaborare domibus, suas alienasque fortunas spe metuque versare:
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 46장 5:1)
Sequens annus gravi vulnere animum domumque eius adflixit.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 7장 1:1)
nunc ab ignavis plerumque et imbellibus eripi domos, abstrahi liberos, iniungi dilectus, tamquam mori tantum pro patria nescientibus.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 15장 3:3)
a se suisque orsus primum domum suam coe+rcuit, quod plerisque haud minus arduum est quam provinciam regere.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 19장 2:1)
namque ut homines dispersi ac rudes eoque in bella faciles quieti et otio per voluptates adsuescerent, hortari privatim, adiuvare publice, ut templa fora domos extruerent, laudando promptos, castigando segnis:
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 21장 1:2)
Britanni palantes mixto virorum mulierumque ploratu trahere vulneratos, vocare integros, deserere domos ac per iram ultro incendere, eligere latebras et statim relinquere;
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 38장 1:2)
vulgus quoque et hic aliud agens populus et ventitavere ad domum et per fora et circulos locuti sunt;
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 43장 1:2)
Si quis piorum manibus locus, si, ut sapientibus placet, non cum corpore extinguuntur magnae animae, placide quiescas, nosque domum tuam ab infirmo desiderio et muliebribus lamentis ad contemplationem virtutum tuarum voces, quas neque lugeri neque plangi fas est.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 46장 1:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION