라틴어 문장 검색

quoniam gemini essent nec aetatis verecundia discrimen facere posset, ut dii, quorum tutelae ea loca essent, auguriis legerent, qui nomen novae urbi daret, qui conditam imperio regeret, Palatium Romulus, Remus Aventinum ad inaugurandum templa capiunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 69:2)
id non traditur, cum haud dubie aliquanto numerus maior hoc mulierum fuerit, aetate an dignitatibus suis virorumve an sorte lectae sint quae nomina curiis darent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 146:1)
virginesque Vestae legit, Alba oriundum sacerdotium et genti conditoris haud alienum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 212:1)
Salios item duodecim Marti Gradivo legit tunicaeque pictae insigne dedit et super tunicam aeneum pectori tegumen caelestiaque arma, quae ancilia appellantur, ferre ac per urbem ire canentes carmina tripudiis sollemnique saltatu iussit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 213:1)
pontificem deinde Numam Marcium Marci filium ex patribus legit eique sacra omnia exscripta exsignataque attribuit, quibus hostiis, quibus diebus, ad quae sacra fierent atque unde in eos sumptus pecunia erogaretur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 214:1)
quod bonum faustum felixque sit populo Romano ac mihi vobisque, Albani, populum omnem Albanum Romam traducere in animo est, civitatem dare plebi, primores in patres legere, unam urbem, unam rem publicam facere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 301:3)
principes Albanorum in patres, ut ea quoque pars rei publicae cresceret, legit, Iulios, Servilios, Quinctios, Geganios, Curiatios, Cloelios;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 315:1)
et ut omnium ordinum viribus aliquid ex novo populo adiceretur equitum decem turmas ex Albanis legit, legiones et veteres eodem supplemento explevit et novas scripsit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 316:1)
nec minus regni sui firmandi quam augendae rei publicae memor centum in patres legit, qui deinde minorum gentium sunt appellati, factio haud dubia regis, cuius beneficio in curiam venerant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 377:3)
praecipue ita patrum numero imminuto statuit nullos in patres legere, quo contemptior paucitate ipsa ordo esset, minusque per se nihil agi indignarentur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 502:1)
ita cum sensim ad rebellandum primores Gabinorum incitaret, ipse cum promptissimis iuvenum praedatum atque in expeditiones iret, et dictis factisque omnibus ad fallendum instructis vana adcresceret fides, dux ad ultimum belli legitur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 547:1)
senatus lectus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri I Periocha6)
conscriptos, videlicet novum senatum, appellabant lectos.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 12:2)
nam postquam inluxit nec quisquam hostium in conspectu erat, P. Valerius consul spolia legit triumphansque inde Romam rediit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 67:2)
ipsa quos vellet legeret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 147:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION