라틴어 문장 검색

concesso vero in Asiam transitu et non solum frenis, sed etiam iugo accepto quae disceptatio ex aequo, cum imperium patiendum sit, relicta est?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 408:1)
prioris anni magistratibus, C. Laelio cum suo exercitu prorogatum in annum imperium est;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 579:1)
et in senatu et ad populum magnis contentionibus certatum, et imperia inhibita ultro citroque, et pignera capta, et multae dictae, et tribuni appellati, et provocatum ad populum est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 583:2)
quo impetrato, cui dubium est quin et a nobis aversuri sint non eas modo civitates quae liberabuntur, sed etiam veteres stipendiarias nostras, ipsi autem tanto obligatos beneficio verbo socios, re vera subiectos imperio et obnoxios habituri sint?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 605:2)
ceterum non animi nostri, patres conscripti, nos, sed rerum natura, quae potentissima est, disiungit, ut nos liberi etiam aliorum libertatis causam agamus, reges serva omnia et subiecta imperio suo esse velint.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 637:1)
pro dignitate et gloria apud omne humanum genus, quod vestrum nomen imperiumque iuxta ac deos immortales iam pridem intuetur, pugnastis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 647:1)
terminus est nunc imperii vestri mons Taurus;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 654:1)
barbari, quibus pro legibus semper dominorum imperia fuerunt, quo gaudent, reges habeant;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 655:1)
domesticis quondam viribus etiam imperium amplectebantur;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 656:1)
nunc imperium, ubi est, ibi ut sit perpetuum, optant;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 656:2)
Athamania ea tempestate pulso Amynandro sub praefectis Philippi regio tenebatur praesidio, qui superbo atque immodico imperio desiderium Amynandri fecerant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 3:1)
imperium maiestatemque populi Romani gens Aetolorum conservato sine dolo malo;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 121:2)
tamen tantum terroris omnibus quae cis Taurum incolunt gentibus iniecerunt, ut quas adissent quasque non adissent, pariter ultimae propinquis, imperio parerent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 195:1)
non tamen ita infregit animos eorum ut absisterent imperio;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 199:3)
transgressis ponte perfecto flumen praeter ripam euntibus Galli Matris Magnae a Pessinunte occurrere cum insignibus suis, vaticinantes fanatico carmine deam Romanis viam belli et victoriam dare imperiumque eius regionis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 231:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION