라틴어 문장 검색

Hosti multa meo palmam pepigere.
(ANONYMUS NEVELETI, De ciue et equite 64:20)
Ictus ipse suos steriles expendit in usus, Et feriens hostem se magis ipse ferit.
(ANONYMUS NEVELETI, De ciue et equite 64:37)
Plus confert odio gracia, fraude fides.
(ANONYMUS NEVELETI, De ciue et equite 64:89)
sustineo enim non modo meam, uerum etiam philosophiae defensionem, cuia magnitudo uel minimam reprehensionem pro maximo crimine aspernatur, propter quod paulo prius patroni Aemiliani multa in me proprie conficta et alia communiter in philosophos sueta ab imperitis mercennaria loquacitate effutierunt.
(아풀레이우스, 변명 3:5)
quae tamen ab ipsis tribui sueta multis uolentibus non obtingunt.
(아풀레이우스, 변명 4:9)
itemque multos philosophos ab ore honestissimos memoriae prodi, qui gratiam corporis morum honestamentis ornauerint.
(아풀레이우스, 변명 4:15)
sed haec defensio, ut dixi, aliquam multum a me remota est, cui praeter formae mediocritatem continuatio etiam litterati laboris omnem gratiam corpore deterget, habitudinem tenuat, sucum exsorbet, colorem obliterat, uigorem debilitat.
(아풀레이우스, 변명 4:16)
nam quod est ore amplo, set elingui et plerumque in aqua recluso, multae hirudines dentibus implectuntur;
(아풀레이우스, 변명 8:9)
an ideo magus, quia poeta?
(아풀레이우스, 변명 9:4)
ne pluris commemorem, nouissimum uersum eius de Dione Syracusano si dixero, finem faciam:
(아풀레이우스, 변명 10:13)
ipsius etiam diui Adriani multa id genus legere me memini.
(아풀레이우스, 변명 10:21)
da igitur ueniam Platoni philosopho uersuum eius de amore, ne ego necesse habeam contra sententiam Neoptolemi Enniani pluribus philosophari;
(아풀레이우스, 변명 12:1)
enimuero quod luto fictum uel aere infusum uel lapide incussum uel cera inustum uel pigmento illitum uel alio quopiam humano artificio adsimulatum est, non multa intercapedine temporis dissimile redditur et ritu cadaueris unum uultum et immobilem possidet.
(아풀레이우스, 변명 13:9)
qui fiat ut arcus in nubibus uarie, duo soles aemula similitudine uisantur, alia praeterea eiusdem modi plurima, quae tractat uolumine ingenti Archimedes Syracusanus, uir in omni quidem geometria multum ante alios admirabilis subtilitate, sed haud sciam an propter hoc uel maxime memorandus, quod inspexerat speculum saepe ac diligenter.
(아풀레이우스, 변명 15:6)
atqui ego contra, quantulacumque tibi haec uidentur, multa etiam et nimia arbitror et cupio ad pauciora me coercere, tanto beatior futurus quanto collectior.
(아풀레이우스, 변명 20:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION