라틴어 문장 검색

praestabunt carmina nostra fidem.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber III 164:3)
denique, si moriar, subeam pacatius arvum, ossa nec a Scythica nostra premantur humo, nec male compositos, ut scilicet exule dignum, Bistonii cineres ungula pulset equi, et ne, si superest aliquis post funera sensus, terreat et Manes Sarmatis umbra meos.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, Ex Ponto, poem 241)
mensque pati durum sustinet aegra nihil, scilicet incipiam lima mordacius uti, et sub iudicium singula verba vocem?
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, Ex Ponto, poem 511)
scilicet est cupidus studiorum quisque suorum, tempus et adsueta ponere in arte iuvat, saucius eiurat pugnam gladiator, et idem inmemor antiqui vulneris arma capit, nil sibi cum pelagi dicit fore naufragus undis, et ducit remos qua modo navit aqua.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, Ex Ponto, poem 520)
nam prius incipient turris vitare columbae, antra ferae, pecudes gramina, mergus aquas, quam male se praestet veteri Graecinus amico, non ita sunt fatis omnia versa meis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, Ex Ponto, poem 626)
clausa mihi potius tota sit ista domus, sed neque claudenda est, et nulla potentia vires praestanda ne quid peccet amicus, habet.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, Ex Ponto, poem 719)
teque, quod et praestat quid enim tibi plenius optem . Martia cum magno Caesare Roma probet.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, Ex Ponto, poem 813)
funera non potui comitare nec ungere corpus, aque tuis toto dividor orbe rogis, qui potuit, quem tu pro numine vivus habebas, praestitit officium Maximus omne tibi.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, Ex Ponto, poem 922)
qui quoniam extinctis, quae debet, praestat amicis, et nos extinctis adnumerare potest.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, Ex Ponto, poem 924)
haec ego non ausim, cum sint verissima, cuivis scribere, delicias ne mala nostra vocet, scilicet is status est, ea rerum forma mearum, deliciis etiam possit ut esse locus!
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, Ex Ponto, poem 106)
nunc tua pro lassis nitatur gratia rebus, principis aeterni quam tibi praestat amor.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 2권, poem 220)
cerne quid Aeacides post mortem praestet amico:
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 2권, poem 315)
scilicet indignum, iuvenis carissime, ducis te fieri comitem stantis in orbe deae.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 2권, poem 324)
huic tu cum placeas et vertice sidera tangas, scripta tamen profugi vatis habenda putas, scilicet ingeniis aliqua est concordia iunctis, et servat studii foedera quisque sui:
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 2권, poem 519)
fac modo permaneas lasso, Graecine, fidelis, duret et in longas impetus iste moras, quae tu cum praestes, remo tamen utor in aura, nec nocet admisso subdere calcar equo.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 2권, poem 615)

SEARCH

MENU NAVIGATION