라틴어 문장 검색

aut haec inaequabili varietate distinguimus, cum parva magnis simplicia coniunctis obscura dilucidis laeta tristibus incredibilia probabilibus inteximus, quae in exornationem cadunt omnia.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 4장 2:5)
communia autem simplicium coniunctorumque haec sunt quinque quasi lumina, dilucidum breve probabile inlustre suave.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 6장 2:1)
Probabile autem genus est orationis, si non nimis est comptum atque expolitum, si est auctoritas ac pondus in verbis, si sententiae vel graves vel aptae opinio - nibus hominum ac moribus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 6장 2:5)
Sed sunt multa suavitatis praecepta, quae orationem aut magis obscuram aut minus probabilem faciunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 6장 5:4)
Facit enim et dilucidam orationem et inlustrem et probabilem et suavem non verbis, sed varietate vocis motu corporis vultu, quae plurimum valebunt, si cum orationis genere consentient et eius vim ac varietatem subsequentur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 7장 3:4)
Probabilis autem erit, si personis, si temporibus, si locis ea quae narrabuntur consentient;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 9장 2:2)
P. In veri similibus et in propriis rerum notis posita tota est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 10장 1:1)
Sed appellemus docendi gratia veri simile quod plerumque ita fiat, ut adulescentiam procliviorem esse ad libidinem, proprie autem notatum argumentum quod numquam aliter sit certumque declaret, ut fumus ignem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 10장 1:2)
Veri similia reperientur ex partibus et quasi membris narrationis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 10장 1:3)
Atque in his veri similibus insunt non numquam etiam certae rerum et propriae notae.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 11장 4:2)
Maximam autem fidem facit ad similitudinem veri primum exemplum, deinde introducta rei similitudo;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 11장 4:3)
saepe etiam quaestionibus resistendum est, quod et dolorem fugientes multi in tormentis ementiti persaepe sint morique maluerint falsum fatendo quam verum infitiando dolere;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 14장 3:1)
eius scientia est finis, ut verine sint sensus:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 18장 2:3)
quarum altera quae sint in disputando vera atque falsa quibusque positis quid sequatur distinguit et iudicat, quae virtus omnis in ratione scientiaque disputandi sita est, altera autem oratoria.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 23장3)
quae non simpliciter spectatur sed ex comparatione non numquam, ut cum de verissimo accusatore disceptatur aut cum hereditatis sine lege aut sine testamento petitur possessio;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 28장 1:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION