라틴어 문장 검색

de quo putas ad me missum esse, sit missum necne nescio;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER DVODECIMVS AD ATTICVM, letter 28 2:4)
vel tu illud ἐγγήραμα, quem ad modum scripsisti, vel ἐντάφιον putato.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER DVODECIMVS AD ATTICVM, letter 29 4:15)
si hoc non adsequimur (a Lamia non puto posse), Damasippi experiendum est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER DVODECIMVS AD ATTICVM, letter 29 4:17)
de mancipiis Castricianis commodissimum esse credo transigere Egnatium, quod scribis te ita futurum putare.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER DVODECIMVS AD ATTICVM, letter 30 4:1)
equidem magis miror quod, cum in filium causam conferret quae mihi non iniusta videtur (habet enim qualem vult), ais te putare, si addiderimus aliud a quo refugiat, cum ab ipso id fuerit destinatum, venditurum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER DVODECIMVS AD ATTICVM, letter 31 2:2)
Coponianam villam et veterem et non magnam novi, silvam nobilem, fructum autem neutrius, quod tamen puto nos scire oportere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER DVODECIMVS AD ATTICVM, letter 31 4:3)
is si quid tecum locutus erit (commodissime enim per eum agi potest) ad me scribes, et id agendum puto.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER DVODECIMVS AD ATTICVM, letter 32 2:2)
putabam si nihil rescripsissem illam cum matre venturam;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER DVODECIMVS AD ATTICVM, letter 32 2:12)
nunc non puto.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER DVODECIMVS AD ATTICVM, letter 32 2:13)
ego, ut heri ad te scripsi, si et Silius is fuerit quem tu putas nec Drusus facilem se praebuerit, Damasippum velim adgrediare.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER DVODECIMVS AD ATTICVM, letter 33 2:1)
ego hic vel sine Sicca (Tironi enim melius est) facillime possem esse ut in malis sed, quom scribas videndum mihi esse ne opprimar, ex quo intellegam te certum diem illius profectionis non habere, putavi esse commodius me istuc venire;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER DVODECIMVS AD ATTICVM, letter 34 2:1)
inde, quem ad modum suades, puto me in Ficulensi fore.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER DVODECIMVS AD ATTICVM, letter 34 2:4)
ad Brutum si quid scribes, nisi alienum putabis, obiurgato eum quod in Cumano esse noluerit propter eam causam quam tibi dixi.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER DVODECIMVS AD ATTICVM, letter 36 4:1)
nam etiam si alio loco placebit, illius nobis opera consilioque utendum puto.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER DVODECIMVS AD ATTICVM, letter 36 4:4)
Clodiae sane placent sed non puto esse venalis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER DVODECIMVS AD ATTICVM, letter 38A 3:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION