라틴어 문장 검색

Respondit non sufficere sibi hunc numerum, idque se scripturum tibi.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 21 2:1)
Erit autem vel hoc maxime corrigendum, quod qui damnati ad poenam erant, non modo ea sine auctore, ut scribis, liberati sunt, sed etiam in condicionem proborum ministrorum retrahuntur.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 32 1:1)
Quid Claudiopolitanis circa balineum quod parum, ut scribis, idoneo loco incohauerunt suadendum sit, tu constitues.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 40 3:1)
C. PLINIUS TRAIANO IMPERATORI Diplomata, domine, quorum dies praeterit, an omnino observari et quam diu velis, rogo scribas meque haesitatione liberes.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 451)
EIUSDEM AD LAPPIUM MAXIMUM Archippum philosophum, bonum virum et professioni suae etiam moribus respondentem, commendatum habeas velim, mi Maxime, et plenam ei humanitatem tuam praestes in iis, quae verecunde a te desideraverit.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 58 5:3)
Ego me auditurum Nicaeae respondi.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 81 4:1)
Eumolpus respondit complexurum se libello quae rei publicae peteret, ceterum quod ad sepultos pertineret non accusatorem se sed advocatum Flavi Archippi, cuius mandata pertulisset.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 81 6:2)
atque aliqua ex illis cum regum nomina quaeret, quae loca, qui montes, quaeve ferantur aquae, omnia responde, nec tantum siqua rogabit;
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber I 1:144)
quid nisi de vitio scribam regionis amarae, utque loco moriar commodiore precer?
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 3권, poem 918)
nec tamen ingenium nobis respondet, ut ante, sed siccum sterni vomere litus aro.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 29)
atque aliquis " scribas haec cum de Caesare, dixit " Caesaris imperio restituendus eras.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 1323)
respondi
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권11)
ast ubi visceribus vitulos rapuere ministri sectaque fumosis exta dedere focis, igne cremat vitulos quae natu maxima virgo est, luce Palis populos purget ut ille cinis, rege Numa, fructu non respondente labori, inrita decepti vota colentis erant, nam modo siccus erat gelidis aquilonibus annus, nunc ager assidua luxuriabat aqua:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권446)
sic nostris respondit diva rogatis ( dum loquitur, vernas emat ab ore rosas):
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 5권105)
respondi
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 5권162)

SEARCH

MENU NAVIGATION