라틴어 문장 검색

ante omnia denuntiatum ne in Europam aut ipse transiret aut copias traiceret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 417:1)
igitur et ipse ab Epheso ad Zmyrnam obsidendam misit et quae Abydi copiae erant praesidio tantum modico relicto duci ad Lampsacum oppugnandam iussit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 471:1)
ipse initio veris navibus ab Epheso profectus Hellespontum petit, terrestres copias traici ab Abydo Chersonesum iussit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 475:1)
Lysimachiam inde omnibus simul navalibus terrestribusque copiis venit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 477:1)
simul, ut Thracum summoveretur metus, ipse parte dimidia terrestrium copiarum ad depopulanda proxima Thraciae est profectus, partem navalesque omnes socios reliquit in operibus reficiendae urbis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 481:1)
quod iam etiam in Europam omnibus navalibus terrestribusque copiis transient, quantum a bello aperte Romanis indicto abesse?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 489:2)
itaque dimissis Romanis relictoque Seleuco filio cum terrestribus copiis ad restituendam ut instituerat Lysimachiam, ipse omni classe navigat Ephesum, legatis ad Quinctium missis, qui ad fidem faciendam nihil novaturum regem de societate agerent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 501:1)
ibi copiae omnes praeter socios navales in expositae.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 111:2)
paucos ibi moratus dies Cato, dum exploraret ubi et quantae hostium copiae essent, ut ne mora quidem segnis esset, omne id tempus exercendis militibus consumpsit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 122:1)
sed sibi nequaquam tantum copiarum esse ut, cum magna vis hostium haud procul absit, et quam mox signis collatis dimicandum sit in dies expectet, dividendo exercitum minuere tuto vires possit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 137:1)
stat sententia non minuere copias, ne quid interim hostes inferant ignominiae;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 145:1)
ubi omnia fuga completa vidit Cato, ipse ad secundam legionem, quae in subsidio posita erat, revehitur et signa prae se ferri plenoque gradu ad castra hostium oppugnanda succedere iubet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 177:1)
ceteras copias ad ulteriorem partem urbis circumducit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 230:2)
ipse copias adductas ab Elatia ducere Argos pergit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 281:1)
navales quoque magnae copiae conveniebant;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 302:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION