라틴어 문장 검색

disceptationem inter praetorem legatumque consulum relatio interrupit, qui suas ornari provincias priusquam de praetoris exercitu ageretur aequum censebant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 427:1)
integraque sua omnia Romani, praeterquam quod vini cibique absumptum erat, receperunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 39:2)
secum quidem omnia illis integra esse ad instituendam fideliter amicitiam;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 260:1)
ego nihil novi censeo decernendum servandaque omnia integra ad certum redigatur vanusne hic timor noster an verus fuerit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 278:1)
inde gravius de integro bellum exarsit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 305:1)
ut vel ex aequo inter regem socium populumque Carthaginiensem quid cuiusque esset disceptarent;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 235:1)
pro his iniuriis satisfieri senatum aequum censere, reddique sibi res sociisque suis quas contra ius foederis habeat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 258:1)
regem ad ea primo accensum ira inclementer locutum, avaritiam superbiamque Romanis obicientem frementemque quod alii super alios legati venirent speculatum dicta factaque sua, quod se ad nutum imperiumque eorum omnia dicere ac facere aequum censerent;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 259:1)
senatum existimare non aequum eum facere qui ab sociis suis non abstineret iniuriam.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 272:3)
his praetoribus provinciae decretae, duae iure Romae dicendo, Hispania et Sicilia et Sardinia, ut uni sors integra esset quo senatus censuisset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 291:1)
nam neque Romanos posse aequum censere, adversus fratrem uxoris se arma ferre, et apud Persea victorem veniam per sororem impetrabilem fore.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 302:2)
si liberum in ea re arbitrium fortunae esset, neutram partem volebant potentiorem altera oppressa fieri, sed illibatis potius viribus utriusque partis pacem ex aequo manere;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 318:1)
vos quoque aequum est, commilitones, etsi appellatione vestrum usurpatis ius, cum adulescentes nihil adversus magistratuum senatusque auctoritatem usquam feceritis, nunc quoque in potestate consulum ac senatus esse et omnia honesta loca ducere, quibus rem publicam defensuri sitis."
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 365:1)
Rex cum omni comitatu transire aequum censebat;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 411:3)
"bonam causam, si apud iudices aequos ageretur, apud eosdem et accusatores et iudices agam.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 428:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION