라틴어 문장 검색

altera quae mentem virtutis vaporet gratia, et omnem infirmitatem videatur avertere.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 29장 6:9)
Deinde quia qui doctrinae paternae discipulus esset filius, et pessimarum aemulus cogitationum, uno corpore uterque uteretur et mente, eademque malitia.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 32장 2:9)
Caeterum non tam hic homines quam mores comprehenduntur, quorum in utroque una natura.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 32장 3:1)
Itaque cum alter addicitur, uterque damnatur.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 32장 3:5)
Non immerito latitudo dicitur, quando etiam in alteram partem naturae, hoc est, maritimam generatio ejus processit.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 33장 3:3)
Duo genera terrae, unum velut arenosum et pulverulentum, imo, ut expressius dicam, pulvis:
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 34장 2:2)
nec idem perferunt diutius caelum, aut tractus unius sol illis umquam placet.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 4장 3:3)
Tempore quo primis auspiciis in mundanum fulgorem surgeret victura dum erunt homines Roma, ut augeretur sublimibus incrementis, foedere pacis aeternae Virtus convenit atque Fortuna, plerumque dissidentes, quarum si altera defuisset, ad perfectam non venerat summitatem.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 6장 3:1)
Denique Antiochensis ordinis vertices sub uno elogio iussit occidi, ideo efferatus, quod ei celerari vilitatem intempestivam urgenti, cum impenderet inopia, gravius rationabili responderunt;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 7장 2:1)
et perissent ad unum, ni comes orientis Honoratus fixa constantia restitisset.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 7장 2:2)
Post cuius lacrimosum interitum, in unius exitio quisque imaginem periculi sui considerans, documento recenti similia formidabat.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 7장 6:3)
Inter res enim impeditas et turbidas, ad hoc unum mentem sollicitam dirigebat, quod Constantius cuncta ad suam sententiam conferens, nec satisfactionem suscipiet aliquam, nec erratis ignoscet, sed ut erat in propinquitatis perniciem inclinatior, laqueos ei latenter obtendens, si cepisset incautum, morte multaret.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 11장 7:1)
Sed contra accidentia vir magnanimus stabat immobilis, ne se proiceret abiectius cavens, parum tuto loco innocentiam stare medullitus gemens, hocque uno tristior quod amici ante haec frequentes ad potiores desciverant, ut ad successores officiorum, more poscente, solent transire lictores.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 2장 3:1)
non ut Cibyratae illi Verrini, tribunal unius legati lambentes, sed rei publicae membra totius per incidentia mala vexantes.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 3장 3:3)
et peniculo serie litterarum abstersa, solaque incolumi relicta subscriptione, alter multum a vero illo dissonans superscribitur textus:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 5장 4:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION