라틴어 문장 검색

cuius equos pretium pro nocte poposcerat hostis, arma negate mihi, fueritque benignior Aiax!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 13권 22:7)
Quid tamen hoc refert, si se pro classe Pelasga arma tulisse refert contra Troasque Iovemque?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 13권 24:1)
et simul arma tuli, quae nunc quoque ferre laboro!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 13권 25:4)
postulat, ut capiat, quae non intelligit, arma!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 13권 25:8)
Aut si mihi non datis arma, huic date!"
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 13권 32:5)
Mota manus procerum est, et quid facundia posset, re patuit, fortisque viri tulit arma disertus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 13권 33:1)
Hectora qui solus, qui ferrum ignesque Iovemque sustinuit totiens, unam non sustinet iram, invictumque virum vicit dolor:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 13권 33:2)
Polymestoris illic regia dives erat, cui te commisit alendum clam, Polydore, pater Phrygiisque removit ab armis, consilium sapiens, sceleris nisi praemia magnas adiecisset opes, animi inritamen avari.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 13권 40:2)
Non vacat Aurorae, quamquam isdem faverat armis, cladibus et casu Troiaeque Hecubaeque moveri.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 13권 52:1)
Memnonis orba mei venio, qui fortia frustra pro patruo tulit arma suo primisque sub annis occidit a forti, sic vos voluistis, Achille.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 13권 53:4)
Hoc ubi cognovit Troiae populator Atrides, ne non ex aliqua vestram sensisse procellam nos quoque parte putes, armorum viribus usus abstrahit invitas gremio genitoris, alantque imperat Argolicam caelesti munere classem.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 13권 60:8)
Concurrit Latio Tyrrhenia tota, diuque ardua sollicitis victoria quaeritur armis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 14권 55:7)
Me tamen armiferae servatum cura Minervae fluctibus eripuit, patriis sed rursus ab agris pellor, et antiquo memores de vulnere poenas exigit alma Venus, tantosque per alta labores aequora sustinui, tantos terrestribus armis, ut mihi felices sint illi saepe vocati, quos communis hiems importunusque Caphereus mersit aquis, vellemque horum pars una fuissem.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 14권 56:8)
Hinc ubi legati rediere, negata ferentes arma Aetola sibi, Rutuli sine viribus illis bella instructa gerunt, multumque ab utraque cruoris parte datur;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 14권 63:1)
nec iam dotalia regna nec sceptrum soceri, nec te, Lavinia virgo, sed vicisse petunt deponendique pudore bella gerunt, tandemque Venus victricia nati arma videt, Turnusque cadit, cadit Ardea, Turno sospite dicta potens.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 14권 65:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION