라틴어 문장 검색

In optimis vero artibus, quae vitam aut conservant aut excolunt, qui nihil se plus existimat debere, quam pepigit, ingratus est.
(세네카, 행복론, Liber VI 83:3)
Quid, si gubernator a dis tempestates infestissimas et procellas petat, ut gratior ars sua periculo fiat ?
(세네카, 행복론, Liber VI 120:1)
An tu Arruntium et Haterium et ceteros, qui captandorum testamentorum artem professi sunt, non putas eadem habere quae dissignatores et libitinarios vota ?
(세네카, 행복론, Liber VI 193:1)
'vitam brevem esse, longam artem ';
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 2:5)
Professores aliarum artium volgo multique sunt, quasdam vero ex his pueri ad- modum ita percepisse visi sunt, ut etiam praecipere possent.
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 35:4)
Convivia me hercules horum non posuerim inter vacantia tempora, cum videam, quam solliciti argentum ordinent, quam diligenter exoletorum suorum tunicas succingant, quam suspensi sint, quomodo aper a coeo exeat, qua celeritate signo dato glabri ad ministeria discurrant, quanta arte scindantur aves in frusta non enormia, quam curiose infelices pueruli ebriorum sputa detergeant.
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 68:1)
Hos in veris officiis morari licet dicamus, qui Zenonem, qui Pythagoran cotidie et Democritum ceterosque antistites bonarum artium, qui Aristotelen et Theophrastum volent habere quam familiarissimos.
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 88:1)
Expectat te in hoc genere vitae multum bonarum artium, amor virtutium atque usus, cupiditatium oblivio, vivendi ac moriendi scientia, alta rerum quies.
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 117:3)
Nullum animal morosius est, nullum maiore arte tractandum quam homo, nulli magis parcendum.
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 104:1)
Brutus in eo libro, quem de virtute composuit, ait se Marcellum vidisse Mytilenis exulantem et, quantum modo natura hominis pateretur, beatissime viventem neque umquam cupidiorem bonarum artium quam illo tempore.
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 57:1)
Alioqui, si ad sanam illis mentem placeat reverti, quid opus est tot artibus ventri servientibus ?
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 67:3)
Sed desiderat saturatam multo conchylio purpuram, intextam auro variisque et coloribus distinctam et artibus :
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 76:1)
sed quantum tibi patris mei antiquus rigor permisit, omnes bonas artes non quidem comprendisti, attigisti tamen.
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 119:4)
Nihil umquam ita potes indignum facere perfecti et eruditi viri professione, ut non multos admirationis de te suae paeniteat.
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 33:6)
ne gubernatoris quidem artem tranquillum mare et obsequens ventus ostendit, adversi ahquid incurrat oportet, quod animum probet.
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 30:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION