라틴어 문장 검색

quippe illis arma tantum atque ordo militandi locusque in quo tenderent in castris est mutatus, quae tamen semel navata rei publicae opera et uno felici proelio recuperarunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 83:2)
operae pretium habent libertatem civitatemque.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 89:4)
horum prodigiorum causa diem unum supplicatio fuit, et per aliquot dies consules rebus divinis operam dederunt, et per eosdem dies sacrum novemdiale fuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 101:1)
Hannibal Hannonem ex Bruttiis cum exercitu in Campaniam transire et dare operam ut frumenti copia fieret Campanis iussit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 188:1)
rem se ait magnam incohasse, ad quam perficiendam ipsius Gracchi opera opus esse:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 246:1)
se peritum et hostis et regionum brevi operae pretium facturum et, quibus artibus ad id locorum nostri et duces et exercitus capti forent, iis adversus inventorem usurum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 296:1)
legatos ad consules mittunt C. Laetorium M. Metilium qui nuntiarent ut reliquias duorum exercituum cum cura colligerent darentque operam ne per metum ac desperationem hosti se dederent, id quod post Cannensem accidisset cladem, et ut desertores de exercitu volonum conquirerent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 324:1)
prius tamen quam haec continuarentur opera, legati ad Hannibalem missi qui quererentur desertam ab eo Capuam ac prope redditam Romanis obtestarenturque ut saltem opem non circumsessis modo sed etiam circumvallatis ferret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 332:1)
atheniensium classes demersae et duo ingentes exercitus cum duobus clarissimis ducibus deleti occurrebant et tot bella cum Carthaginiensibus tanto cum discrimine gesta, tot tam opulenti tyranni regesque, praeter ceteros Hiero cum recentissimae memoriae rex, tum ante omnia quae virtus ei fortunaque sua dederat beneficiis in populum Romanum insignis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 369:1)
posse eum, si operae pretium faciat, principem popularium esse, seu militare cum Romanis seu in patriam reverti libeat;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 441:1)
alii accipiunt imperia disceduntque ad suas quisque officiorum partes, alii offerunt se, si quo usus operae sit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 124:2)
in hanc sententiam litterae conscriptae Numidis, proposita mercede eam professis operam, dantur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 169:1)
sed loquendo plura scribendoque dedita opera quae in rem non essent die consumpto, in posterum dilatum est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 243:2)
urbium Corcyrae tenus ab Aetolia incipienti solum tectaque et muri cum agris Aetolorum, alia omnis praeda populi Romani esset, darentque operam Romani ut Acarnaniam Aetoli haberent;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 344:1)
ipsa humilitas eorum, patres conscripti, quam isti obiciunt, maximo argumento est me neminem qui navatam operam rei publicae nostrae vellet aversatum esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 442:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION