라틴어 문장 검색

Si vero continens ei somnus est, utique excitandus est, sed iis temporibus, quibus febris levissima est, ut et excernat aliquid et sumat.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 20장15)
ante accessionem autem tribus quattuorve horis castoreum, si venter adstrictus est, mixtum cum scamonea;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 20장29)
idque, si vires patiuntur, ante meridiem tota hora, post meridiem semihora fieri oportet.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 21장62)
eoque tempore bibenda aqua.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 22장54)
post cibum intermittenda hora, et perfricanda crura brachiaque.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 22장70)
Homo subito conci-dit, ex ore spumae moventur, deinde interposito tempore ad se redit, et per se ipse consurgit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 23장2)
cibum post diem tertium, simul transit hora, qua concidit, dare.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 23장14)
Ubi tertio die cibus datus est, intermittere quartum et invicem alterum quemque, eadem hora cibi servata, donec quattuordecim dies transeant.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 23장19)
Per omne vero tempus utendum est exercitatione, fricatione, si hiemps est, balineo;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 24장19)
Medicamentum eo tempore ulceri est sucus adsumptus vel porri vel marrubii, et omni cibo porrum ipsum adiectum.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 27장63)
Praeter haec dolor intolerabilis, maxime circa tempora vel occipitium.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 2장8)
cucurbitulas temporibus et occipitio admovere;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 2장40)
resina subinde tempora revellere, et imposito sinapi exulcerare ea, quae male habent ante linteolo subiecto, ne vehementer adrodat;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 2장42)
sinapi manducare, eodemque tempore adfectis oris partibus ceratum, integris idem sinapi, donec adrodat, imponere.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 3장15)
Ergo die nocteque, interpositis tamen quibusdam temporibus, hoc remedio utendum est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 6장25)

SEARCH

MENU NAVIGATION