라틴어 문장 검색

- Ut, inquit, in fidibus pluribus, nisi nulla earum ita contenta nervis sit, ut concentum servare possit, omnes aeque incontentae sint, sic peccata, quia discrepant, aeque discrepant;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUARTUS 102:6)
Ut enim, inquit, gubernator aeque peccat, si palearum navem evertit et si auri, item aeque peccat, qui parentem et qui servum iniuria verberat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUARTUS 103:1)
Quoniam, inquiunt, omne peccatum inbecillitatis et inconstantiae est, haec autem vitia in omnibus stultis aeque magna sunt, necesse est paria esse peccata.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUARTUS 105:2)
Nos vero, inquit ille;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUARTUS 108:2)
Scrupulum, inquam, abeunti;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUARTUS 108:6)
Naturane nobis hoc, inquit, datum dicam an errore quodam, ut, cum ea loca videamus, in quibus memoria dignos viros acceperimus multum esse versatos, magis moveamur, quam si quando eorum ipsorum aut facta audiamus aut scriptum aliquod legamus?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 3:2)
Est plane, Piso, ut dicis, inquit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 4:2)
Pomponius quidem, inquam, noster iocari videtur, et fortasse suo iure.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 6:2)
inquit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 7:3)
Noli, inquit, ex me quaerere, qui in Phalericum etiam descenderim, quo in loco ad fluctum aiunt declamare solitum Demosthenem, ut fremitum assuesceret voce vincere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 7:7)
Atqui, Cicero, inquit, ista studia, si ad imitandos summos viros spectant, ingeniosorum sunt;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 8:2)
Etsi facit hic quidem, inquam, Piso, ut vides, ea, quae praecipis, tamen mihi grata hortatio tua est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 8:6)
Nos vero, inquit, omnes omnia ad huius adolescentiam conferamus, in primisque ut aliquid suorum studiorum philosophiae quoque impertiat, vel ut te imitetur, quem amat, vel ut illud ipsum, quod studet, facere possit ornatius.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 8:8)
sed utrum hortandus es nobis, Luci, inquit, an etiam tua sponte propensus es?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 8:9)
Facio, inquit, equidem, sed audistine modo de Carneade?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 8:12)

SEARCH

MENU NAVIGATION