라틴어 문장 검색

AMORI CREDIDIMUS (cfr 1 Io 4,16)
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 13:1)
Apud Abraham in Deum fides intimas ipsius medullas collustrat, dat ei facultatem bonitatis scaturiginem agnoscendi, quae omnium rerum est origo, atque confirmandi eius vitam non ex nihilo aut casu procedere, verum ex vocatione personalique amore.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 18:10)
Magna Abraham fidei probatio, filii Isaac sacrificium, demonstrat quantopere primigenius hic amor vitam etiam ultra mortem praestare valeat.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 18:12)
Divinus amor habet patris effigiem qui in itinere suum filium ducit (cfr Dt 1,31).
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 20:5)
Credere significat misericordi amori se tradere, qui usque recipit et ignoscit, qui exsistentiam sustinet ac dirigit, qui ad nostrae historiae pravitates corrigendas multum valet.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 21:18)
Per individualisticam et angustam cognitionis opinationem mediationis sensus intellegi non potest, facultas haec alterius visionis participandae, scientia communicata quae ad ipsam amoris scientiam spectat.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 22:10)
Nullam cautionem maiorem praestare potest Deus, ut de suo amore nos certiores faciat, sicut memorat sanctus Paulus (Rom 8,31-39).
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 24:9)
Fides ideo christiana fides est in Amore pleno, in eius efficaci virtute, in eius potestate mundi mutandi illuminandique temporis.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 24:10)
Fides in Dei amore qui in Iesu manifestatur fundamentum percipit in quo natura et eius postrema destinatio nituntur.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 24:12)
16. Summum amoris Christi fiduciae documentum in eius pro homine morte reperitur.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 25:1)
Si vitam pro amicis tradere maximum est amoris documentum (cfr Io 15,13), Iesus pro omnibus, etiam pro iis qui erant inimici vitam obtulit, ut cor immutaret.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 25:2)
Haec causa est cur Evangelistae in Crucis hora fastigium posuerint fidei contuitus, quandoquidem illa hora divini amoris altitudo et amplitudo splendent.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 25:3)
Attamen in ipsa Iesu morte contemplanda fides roboratur atque fulgidam lucem recipit, cum ipsa erga eius inconcussum pro nobis amorem ut fides revelatur, qui in mortem nos ad salvandos intrare valet.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 25:8)
Hic amor, qui mortem non recusavit ut significaret quantopere me amaret, credi potest;
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 25:9)
17. Christi utique mors totam Dei amoris fiduciam patefacit sub Resurrectionis lumine.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 26:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION