라틴어 문장 검색

Praetor in castra victorem exercitum reduxit, Acilius manere in captis ab se castris iussus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 381:1)
Celtiberi, qui profecti erant a domo deditionis ignari, cum tandem superatis, ubi primum imbres remiserunt, amnibus Contrebiam venissent, postquam nulla castra extra moenia viderunt, aut in alteram partem translata rati aut recessisse hostes, per neglegentiam effusi ad oppidum accesserunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 386:1)
in suis castris eo die victor exercitus mansit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 481:1)
inde iam duxit ad Alcen urbem ubi castra Celtiberorum erant, a quibus venerant nuper legati.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 570:1)
ad triginta et quinque milia hostium occidisse et castra expugnasse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 591:2)
neque tantum acie vicit sed castra quoque eodem die cepit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 613:1)
eae naves ad proximum portum in Histriae fines cum onerariis et magno commeatu missae, secutusque cum legionibus consul quinque ferme milia a mari posuit castra.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 5:1)
et, quo id tutius fieret, stationes ab omnibus castrorum partibus circumdatae sunt:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 6:2)
inter mare et castra et ut idem aquatoribus ad fluvium esset praesidium, M. Aebutius tribunus militum secundae legionis duos manipulos militum ducere iussus est;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 7:2)
Ab eadem regione mille ferme passuum castra erant Gallorum:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 9:1)
Histri, ut primum ad lacum Timavi castra Romana sunt mota, ipsi post collem occulto loco consederunt, et inde obliquis itineribus agmen sequebantur, in omnem occasionem intenti;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 11:1)
id forte temere ab uno exclamatum totis passim personabat castris.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 17:2)
hunc in vacua castra impetu facto Histri, cum alius armatus iis nemo obviam isset, in praetorio instruentem atque adhortantem suos oppresserunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 19:2)
egregiam gloriam legionis fore si castra metu secundanorum amissa sua virtute recipiant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 31:1)
ex victoribus ducenti triginta septem milites perierunt, plures in matutina fuga quam in recipiendis castris.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 43:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION