라틴어 문장 검색

sed tamen indicatio idolorum magni est usus.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 82:2)
et cum multa sint in natura monodica, et plena imparitatis, tamen affingit parallela, et correspondentia, et relativa, quae non sunt.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 92:2)
tamen eas aut non observat, aut contemnit, aut distinguendo summovet et rejicit, non sine magno et pernicioso praejudicio, quo prioribus illis syllepsibus authoritas maneat inviolata.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 94:3)
ast ubi fallunt, licet multo frequentius, tamen negligunt et praetereunt.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 94:7)
Quinetiam licet abfuerit ea, quam diximus, delectatio et vanitas, is tamen humano intellectui error est proprius et perpetuus, ut magis moveatur et excitetur affirmativis, quam negativis;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 94:10)
tamen intellectus humanus, nescius acquiescere, adhuc appetit notiora.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 98:10)
et tamen nisi duo ista, quae diximus, explorata fuerint et in lucem producta, nihil magni fieri potest in natura quoad opera.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 102:7)
Quod genus, licet sit varium et mulitplex, tamen ea proponemus, in quibus maxima cautio est, quaeque plurimum valent ad polluendum intellectum, ne sit purus.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 108:3)
Quae tamen definitiones, in naturalibus et materiatis, huic malo mederi non possunt;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 120:11)
et tamen in omnibus istis fieri non potest, quin sint aliae notiones aliis paulo meliores, prout in sensum humanum incidit rerum copia.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 124:6)
de sectis tamen et generibus hujusmodi theoriarum nonnihil dicendum est;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 127:6)
quia non in luce notionum vulgarium (quae licet tenuis sit et superficialis, tamen est quodammodo universalis, et ad multa pertinens) sed in paucorum experimentorum angustiis et obscuritate fundatum est.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 136:2)
Sed tamen circa hujusmodi philosophias cautio nullo modo praetermittenda erat;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 136:7)
si corpus, alias non mutatum, loco tamen moveatur, hoc lationem esse;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 142:6)
quae, etiamsi vera essent, tamen ad juvandas hominum fortunas parum possunt.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 144:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION