라틴어 문장 검색

vos si quo insigni magis imperii honorisve nomine vestrum appellabitis ducem, eo utemini potentiore ad obtinenda ea quae voltis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 197:1)
sollerti animo rem novam excogitat, qua deinde multi nostri atque externi imperatores, nostra quoque quidam aetate, usi sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 140:2)
consules dictatoris exercitu ad bellum Volscum usi Soram ex hostibus, incautos adorti, ceperunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 292:1)
Samnites copiis iisdem quibus usi adversus Romanum bellum fuerant contra Sidicinos profecti, haud in dubia spe erant mature urbis hostium potiundae, cum ab Sidicinis deditio prius ad Romanos coepta fieri est;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 17:1)
facile erit explicatis consiliis accommodare rebus verba.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 38:3)
clipeis antea Romani usi sunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 103:1)
licet delere omne Latium, vastas inde solitudines facere, unde sociali egregio exercitu per multa bella magnaque saepe usi estis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 199:2)
legati Romanorum cum se non quo hostis vocasset sed quo imperatores sui duxissent ituros esse respondissent . . iam Publilius inter Palaepolim Neapolimque loco opportune capto diremerat hostibus societatem auxilii mutui qua, ut quisque locus premeretur, inter se usi fuerant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 329:1)
et Romani quidem ad honorem deum insignibus armis hostium usi sunt:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 575:1)
ibi ex libro vetere linteo lecto sacrificatum sacerdote Ovio Paccio quodam, homine magno natu, qui se id sacrum petere adfirmabat ex vetusta Samnitium religione, qua quondam usi maiores eorum fuissent, cum adimendae Etruscis Capuae clandestinum cepissent consilium.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 553:1)
itaque ut improvidos incautosque universo simul effuso terrore opprimeret, sublatis ancoris ad hostem vadit, Multas et locis altis positas turres Hispania habet,quibus et speculis et propugnaculis adversus latrones utuntur, inde primo conspectis hostium navibus datum signum Hasdrubali est, tumultusque prius in terra et castris quam ad mare et ad naves est ortus, nondum aut pulsu remorum strepituque alio nautico exaudito aut aperientibus classem promunturiis,
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 222:1)
itaque quo die primum congressus est cum Q. Fabio, statuendum omnium primum ait esse quem ad modum imperio aequato utantur:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 331:1)
praeda ingens parta est, et praeter equos virosque et si quid argenti - quod plurimum in phaleris equorum erat, nam ad vescendum facto perexiguo, utique militantes, utebantur - omnis cetera praeda diripienda data est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 627:1)
sed et illis bonis ac fortibus militibus utemini et nobis etiam promptioribus pro patria, cum beneficio vestro redempti atque in patriam restituti fuerimus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 708:1)
eorum forti fidelique opera in eo bello usi sunt saepe Romani.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 622:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION