라틴어 문장 검색

Cum quaestor in Sicilia fuissem, iudices, itaque ex ea provincia decessissem ut Siculis omnibus iucundam diuturnamque memoriam quaesturae nominisque mei relinquerem, factum est uti cum summum in veteribus patronis multis, tum non nullum etiam in me praesidium suis fortunis constitutum esse arbitrarentur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 1장 2:1)
venisse tempus aiebant non iam ut commoda sua, sed ut vitam salutemque totius provinciae defenderem;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 1장 3:1)
dicebam habere eos actorem Q. Caecilium, qui praesertim quaestor in eadem provincia post me quaestorem fuisset.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 2장 1:2)
defendo enim multos mortalis, multas civitates, provinciam Siciliam totam;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 2장 2:3)
populatae, vexatae, funditus eversae provinciae, socii stipendiariique populi Romani adflicti, miseri, iam non salutis spem sed solacium exiti quaerunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 3장 1:3)
Siciliam provinciam C. Verres per triennium depopulatus esse, Siculorum civitates vastasse, domos exinanisse, fana spoliasse dicitur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 4장 1:3)
quorum fide atque praesidio Siculi maxime nituntur, quod omnino Marcellorum nomini tota illa provincia adiuncta est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 4장 3:6)
adsunt homines ex tota provincia nobilissimi, qui praesentes vos orant atque obsecrant, iudices, ut in actore causae suae deligendo vestrum iudicium ab suo iudicio ne discrepet.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 4장 4:3)
' si universa, ut dixi, provincia loqui posset, hac voce uteretur:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 5장 3:5)
cur, de quibus in provincia non optime es meritus, eos nunc plane fortunis omnibus conaris evertere?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 6장 1:9)
in mentem tibi non venit quid negoti sit causam publicam sustinere, vitam alterius totam explicare atque eam non modo in animis iudicum, sed etiam in oculis conspectuque omnium exponere, sociorum salutem, commoda provinciarum, vim legum, gravitatem iudiciorum defendere?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 8장 3:3)
Potamonem, scribam et familiarem tuum, retentum esse a Verre in provincia, cum tu decederes;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 9장 2:4)
si obicies, idne alteri crimini dabis quod eodem tempore in eadem provincia tu ipse fecisti?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 10장 1:2)
Putasne te posse de maximis acerbissimisque rebus, cum causam sociorum fortunasque provinciae, ius populi Romani, gravitatem iudici legumque susceperis, tot res tam gravis, tam varias voce, memoria, consilio, ingenio sustinere?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 12장 1:2)
quodsi ei potissimum censes permitti oportere accusandi potestatem cui maximam C. Verres iniuriam fecerit, utrum tandem censes hos iudices gravius ferre oportere, te ab illo esse laesum, an provinciam Siciliam esse vexatam ac perditam?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 16장 4:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION