라틴어 문장 검색

Cum autem proprium sit Academiae iudicium suum nullum interponere, ea probare, quae simillima veri videantur, conferre causas et, quid in quamque sententiam dici possit, expromere, nulla adhibita sua auctoritate iudicium audientium relinquere integrum ac liberum, tenebimus hanc consuetudinem a Socrate traditam eaque inter nos, si tibi, Quinte frater, placebit, quam saepissime utemur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. TULLII CICERONIS DE DIVINATIONE LIBER SECUNDUS. 222:6)
si ita iudicium daretur ut id concluderetur quod a familia factum esset, si quae familia ipsa in caede interesse noluisset et homines aut servos aut liberos coegisset aut conduxisset, totum hoc iudicium et praetoris severitas dissolveretur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, PRO M. TVLLIO ORATIO, 11장 1:1)
Nam liquide et manifesta veritate scientes sapientiae vos omnimodam plenitudinem possidere, ac neminem iustitia velle decipere, decipi nullatenus credentes, Excellentiae vestrae instantissime iudicium imploramus et animi pleno desideramus affectu, praesenti vobis devotissime supplicantes affatu, ut huius negotii pro nobis frequens vos sollicitudo detentet, vestraeque prudentiae iustum super hoc procedat arbitrium, nulla temporis dilatione prorogante iudicium.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, G. 상층 귀족남성이 귀족여성과 나누는 이야기 23:4)
quod item in centumvirali iudicio certatum esse accepimus, cum Romam in exsilium venisset, cui Romae exsulare ius esset, si se ad aliquem quasi patronum applicavisset, intestatoque esset mortuus, nonne in ea causa ius applicationis obscurum sane et ignotum patefactum in iudicio atque inlustratum est a patrono?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 177:2)
14. "Atque ut iudicium vestrum melius de hoc negotio informetur, iussit ut nonnulla apud vos proponerem de personis quae in hoc negotio intercedunt, nonnulla autem de negotii consequentiis quatenus in hoc regnum reflectere possint, nonnulla denique ex exmeplo eius in genere, neque tamen in alteram partem concludendo aut iudicium faciendo donec celsitudo sua fidele et politicum consilium vestrum de hac re intellexerit.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM TERTIUM 14:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION