라틴어 문장 검색

Haec « fides Filii Dei » procul dubio fides est Apostoli gentium in Iesum, sed Iesu fiduciam prae se etiam fert, quae sic in eius amore innititur usque ad mortem, sed etiam in eo quod ipse Filius est Dei.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 26:8)
In fide Christus non est tantum Is in quem credimus, summa amoris Dei manifestatio, verum etiam Is quocum coniungimur ut credamus.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 27:2)
« Credimus in » Iesum, cum Eum nostram in vitam personaliter recipimus atque Ei nos tradimus, Ei in amore adhaerentes Eumque in via persequentes (cfr Io 2,11; 6,47;
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 27:14)
Fides in Christo nos salvat, quia in Eo vita funditus ad Amorem aperitur, qui nos antecedit et intrinsecus nos commutat, qui in nobis ac nobiscum agit.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 31:2)
In fide « ego » credentis dilatatur ut ab Altero habitetur, ut in Altero vivat, et sic eius in Amore vita expanditur.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 32:6)
Christianus Iesu oculos, eius affectiones, eius filialem inclinationem habere potest, quandoquidem eius Amorem communicat, qui est Spiritus.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 32:8)
Hoc in Amore visionem Iesu propriam quodammodo recipit.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 32:9)
Extra hanc in Amore conformationem, extra Spiritus praesentiam qui eum in cordibus nostris diffundit (cfr Rom 5,5), Iesum confiteri ut Dominum non possumus (cfr 1 Cor 12,3).
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 32:10)
Fides tunc in christiano operatur, initio sumpto a recepto dono, ab Amore qui ad Christum trahit (cfr Gal 5,6) atque efficit ut iter Ecclesiae communicetur, in historia peregrinae ad consummationem.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 34:18)
Veritatis amorisque cognitio
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 41:1)
Utique si cor has qualitates congregatas servare valet, istud fit quia id est locus ubi nos ad veritatem amoremque convertimur atque sinimus ut nos contingant et penitus immutent.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 42:9)
Fides totam personam mutat, eo quod ad amorem se aperit.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 42:10)
In hac fidei cum amore complicatione cognitionis forma intellegitur, quae est fidei propria, eius persuasionis vis, eius facultas nostros gressus illuminandi.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 42:11)
Fidei intellectio ea est quae oritur cum magnum Dei amorem recipimus qui intrinsecus nos commutat atque nobis novos oculos ad realitatem perspiciendam praebet.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 42:13)
Credere, ad eius sententiam, amoris aestus experientiae assimilatur, quae habetur quiddam subiectivum, quae uti valida veritas ad omnes referri non potest.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 43:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION