라틴어 문장 검색

Neque ita multo post Maximus ille philosophus, vir ingenti nomine doctrinarum, cuius ex uberrimis sermonibus ad scientiam copiosus Iulianus exstitit imperator, oraculi supra dicti versus audisse insimulatus, seque comperisse assensus, sed reticenda professionis consideratione non effudisse, verum ultro praedixisse consultores ipsos suppliciis poenalibus perituros, Ephesum ad genuinam patriam ductus, ibique capite truncatus, sensit docente periculo postremo quaesitoris iniquitatem omnibus esse criminibus graviorem.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIX, 1장 42:1)
Ecce autem Alypius quoque, ex vicario Britanniarum, placiditatis homo iucundae, post otiosam et repositam vitam (quoniam huc usque iniustitia tetenderat manus) in squalore maximo volutatus, ut veneficus reus citatus est, cum Hierocle filio, adulescente indolis bonae, urgente Diogene quodam et vili et solo, omnique laniena excruciate, ut verba placentia principi, vel potius accersitori, loqueretur:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIX, 1장 44:1)
Inter quos omnes ab adulescentia virtutum pulchritudine commendabilis, noster Hypatius praeminebat, vir quieti placidique consilii, honestatem lenium morum velut ad perpendiculum librans, qui et maiorum claritudini gloriae fuit, et ipse posteritatem mirandis actibus praefecturae geminae decoravit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIX, 2장 16:1)
Accesserat hoc quoque eodem tempore ad Valentis ceteras laudes, quod cum in aliis ita saeviret infeste, ut poenarum maiores aegre ferret finiri cum morte dolores, Numerium tribunum, malitia quendam exsuperantem, eisdem diebus convictum, confessumque quod exsecto vivae mulieris ventre, atque intempestivo partu extracto, infernis manibus excitis, de permutatione imperii consulere ausus est, familiaritatis contuitu, ordine omni mussante, abire iussit, inlaesum, salutem et invidendas opes et militiae statum integrum retenturum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIX, 2장 17:1)
Quisquis igitur dicta considerat, perpendat etiam cetera, quae tacentur, veniam daturus, ut prudens, si non cuncta complectimur, quae consiliorum pravitas crimina in maius exaggerando commisit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIX, 3장 1:2)
Sollertiae vero circa rem publicam usquam digredientis, nemo eum vel obtrectator pervicax incusabit, illud contemplans, quod maius pretium operae foret in coercendis verius limite barbaris quam pellendis.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIX, 4장 1:2)
ea vero, quae contra Firmus salutis tuendae gratia docebat crebro per suos, accepta, diutius occultari, Remigio officiorum magistro, affine amicoque Romani, inter potiores imperatoris necessitates haec velut minima et superflua, non nisi opportune legi posse adseverante.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIX, 5장 2:4)
Quo ad Caesariensem digresso Gildonem Firmi fratrem et Maximum misit correpturos Vincentium, qui curans Romani vicem, incivilitatis eius erat particeps et furtorum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIX, 5장 6:1)
Exinde cum discursis itineribus magnis, Tipasam noster dux introiret, legatis Mazicum, qui se consociaverant Firmo, suppliciter obsecrantibus veniam, animo elato respondit, se in eos ut perfidos arma protinus commoturum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIX, 5장 17:1)
Quae dum aguntur, reverterunt Gildo et Maximus, Bellen e principibus Mazicum et Fericium gentis praefectum ducentes, qui factionem iuverant quietis publicae turbatoris . . . producerent vinctos.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIX, 5장 21:1)
Suggen eorum . . . Romano successerat, in Sitifensem Mauritaniam ire disposito, ad agitanda praesidia, ne provincia pervaderetur, ipse praeteritis elatior casibus, gentem petit Musonum, quam conscientia rapinarum et caedum actibus congregaverat Firmi, ut sperabatur maiora mox adepturi.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIX, 5장 27:1)
Qua causa declinans perniciem proximam Firmus, licet praesidiorum magnitudine communitus, relicta plebe, quam coegerat magna mercede, quoniam latendi copiam nocturna quies dedit, Caprarienses montes longe remotos penetravit, et diruptis rupibus inaccessos.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIX, 5장 34:1)
Hisque direptis, et interfectis qui resistebant, vel in deditionem acceptis, regionum maxima parte vastata, gentibus per quas transibat dux consultissimus apposuit fidei compertae praefectos.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIX, 5장 35:2)
sed veris nuntiis doctus, barbaros occupasse iam tumulos, per anfracta undique spatia in sublime porrectos, nullique pervios nisi indigenis locorum perquam gnaris, repedando dedit hostibus facultatem, per indutias (licet breves) Aethiopum iuxta agentium adminiculis augeri vel maximis.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIX, 5장 37:2)
Hoc ei magni numinis adiumento gerenti prosperrime, verus indicat explorator confugisse ad Isaflensium populum Firmum:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIX, 5장 40:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION