라틴어 문장 검색

"dux agminis imperiique Christipotens nobis iuvenis fuit, et comes eius atque parens Stilicho, Deus unus Christus utrique, huius adoratis altaribus et cruce fronti inscripta cecinere tubae:"
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 2241)
ergo capax utriusque rei natura creandis se praebet populis, nec habet discernere dispar viventum meritum, quos tantum pascere iussa est.
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 2280)
natura eadem sustentat utrumque.
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 2346)
o felix nimium, sapiens et rusticus idem, qui terras animumque colens inpendit utrisque curam pervigilem, quales quos inbuit auctor Christus, et adsumptis dedit haec praecepta colonis:
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 2356)
Traiectus per utrumque latus laticem atque cruorem Christus agit:
(프루덴티우스, Tituli Historiarum 1 (dittochaeon), PASSIO SALVATORIS1)
forma Patris veri verus stat Filius ac se unum rite probat dum formam servat eandem, non amor adscitus sociat nec iungit utrumque coniurata fides, pietas sed certa genusque unum, quod Deus est, summam revocatur ad unam.
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 119)
"Testamenta duo fluxerunt principe utroque:"
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 140)
quippe unum natura facit, quae constat utrique una voluntatis, iuris, virtutis, amoris, non tamen idcirco duo numina nec duo rerum artifices, quoniam generis dissensio nulla est, atque ideo nulla est operis distantia, nulla ingenii, peperit bona omnia conditor unus.
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 194)
quae laus porro hominis vel quod meritum, sine certo inter utramque viam discrimine vivere iuste?
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 1182)
nexibus manus utrasque flexus involvit rigor, et chalybs adtrita colla gravibus ambit circulis.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Hymnus in honorem Sanctorum Martyrum Emeterii et Chelidonii Calagurritanorum.34)
illic utrisque obtutibus orbes cavatos praeferens baculo regebat praevio errore nutantem gradum, et claudus infracto genu, vel crure trunco semipes, breviorve planta ex altera gressum trahebat inparem.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Hymnus in honorem Passionis Laurentii Beatissimi Martyris.47)
quin ipsa odoris qualitas adusta quam reddit cutis diversa utrosque permovet:
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Hymnus in honorem Passionis Laurentii Beatissimi Martyris.123)
videmus inlustres domos, sexu ex utroque nobiles, offerre votis pignera clarissimorum liberum.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Hymnus in honorem Passionis Laurentii Beatissimi Martyris.160)
"illa nihil, quia facta manu, hic manuum quia facta colit, frivola utraque et utraque nihil."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Hymnus in honorem Passionis Eulaliae Beatissimae Martyris.19)
serrata lectum regula dente infrequenti exasperat, cui multa carbonum strues vivum vaporat halitum.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Passio Sancti Vincenti Martyris.69)

SEARCH

MENU NAVIGATION