라틴어 문장 검색

Itaque, quamvis rettulisse illum gratiam dicamus, qui beneficium libenter accipit, iubemus tamen et simile aliquid ei, quod accepit, reddere.
(세네카, 행복론, Liber II 157:6)
alia diversa sunt, dis- similia, infinitis inter se intervallis distantia;
(세네카, 행복론, Liber III 49:2)
Nec desunt tam pulchro certamini duces, qui ad similia vos cohortentur ac per vestigia sua ire ad victoriam saepe iam partam ex parentibus iubeant.
(세네카, 행복론, Liber III 167:3)
Vobis voluptas est inertis otii facere corpusculum et securitatem sopitis simillimam appetere et sub densa umbra latitare tenerrimisque cogitationibus, quas tranquillitatem vocatis, animi marcentis obiectare torporem et cibis potionibusque intra hortorum latebram corpora ignavia pallentia saginare ;
(세네카, 행복론, Liber IV 60:1)
Quomodo homo omnes sensus habet nec ideo tamen omnes homines aciem habent Lynceo similem, sic, qui stultus est, non tam aeria et concitata habet omnia, quam quidam quaedam.
(세네카, 행복론, Liber IV 127:1)
Idem facere deos veri simile est, ut alios indulgentius tractent propter parentes avosque, alios propter futuram nepotum pronepotumque ac longe sequentium posterorum indolem ;
(세네카, 행복론, Liber IV 153:1)
Cum veri similia me in hoc aut in illud impellant, non vera, ei beneficium dabo, quem veri simile erit gratum esse.
(세네카, 행복론, Liber IV 160:3)
Dignus quidem fuit, cui non inscriberentur illae litterae, sed insculperentur, qui hospitem suum nudo et naufrago similem in id, in quo iacuerat ipse, litus expulerat.
(세네카, 행복론, Liber IV 179:1)
" Quid simile," inquis, " hoc exemplum habet huic propositae quaestioni ?"
(세네카, 행복론, Liber V 46:2)
Sed quamvis haec ita sint, accipere etiam malus tamen quaedam potest, quae beneficiis similia sint, quibus non redditis ingratus erit.
(세네카, 행복론, Liber V 74:1)
qui accipiet ab illo aliquid ex his, quae apud imperitos sunt, quorum et malis copia est, ipse quoque in simili materia gratus esse debebit et illa, qualiacumque sunt, cum pro bonis acceperit, pro bonis reddere.
(세네카, 행복론, Liber V 81:3)
Et haec quaestio facile expedietur et si qua similis huic moveri potest, si totiens illo cogitationem nostram converterimus beneficium nullum esse, nisi quod ad nos primum aliqua cogitatio defert, deinde amica et benigna.
(세네카, 행복론, Liber VI 31:2)
His ingratis et repudiantibus beneficia, non quia nolunt, sed ne debeant, similes sunt ex diverso nimis grati, qui aliquid incommodi precari solent iis, quibus obligati sunt, aliquid adversi, in quo adfectum me- morem accepti beneficii approbent.
(세네카, 행복론, Liber VI 117:1)
quorum animus simillimus est pravo amore flagrantibus, qui amicae suae optant exilium, ut desertam fugientemque comi- tentur, optant inopiam, ut magis desiderant donent, optant morbum, ut adsideant, et, quidquid inimicus optaret, amantes vovent.
(세네카, 행복론, Liber VI 118:2)
Putem defuisse similes, qui adsumerentur, an ipsius vitium fuisse, quia maluit queri quam quaerere ?
(세네카, 행복론, Liber VI 163:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION