라틴어 문장 검색

sibi placere M. Pomponium praetorem, cui Sicilia provincia sorti evenisset, triduo proximo in provinciam ;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 283:1)
hoc facto senatus consulto, cum tribunis plebis actum est aut conpararent inter se aut sorte legerent qui duo cum praetore ac legatis irent;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 289:1)
tum praetorum provinciae in sortem coniectae:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 10:1)
Sed apud ignaros regis casus nec quae acta essent promendo nec minis nec suadendo ante valuit quam rex vinctus in conspectum datus est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 151:2)
Italiam atque Africam in sortem conici, Africam ambo cupientes, volebant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 347:1)
nihilo minus consules provinciam Africam - ita enim senatus decreverat - in sortem coniecerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 349:2)
"si hoc ita fato datum erat, ut qui primus bellum intuli populo Romano quique totiens prope in manibus victoriam habui, is ultro ad pacem petendam venirem, laetor te mihi sorte potissimum datum a quo peterem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 384:1)
hoc quoque ludibrium casus ediderit fortuna, ut, cum patre tuo consule ceperim arma, cum eodem primum Romano imperatore signa contulerim, ad filium eius inermis ad pacem petendam veniam.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 386:1)
non temere incerta casuum reputat quem fortuna numquam decepit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 392:2)
ut omnium obliviscaris aliorum, satis ego documenti in omnes casus sum, quem, modo castris inter Anienem atque urbem vestram positis signa inferentem ac iam prope scandentem moenia Romana, hic cernas duobus fratribus, fortissimis viris, clarissimis imperatoribus orbatum ante moenia prope obsessae patriae quibus terrui vestram urbem, ea pro mea deprecantem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 397:2)
quod ad me attinet, et humanae infirmitatis memini et vim Fortunae reputo et omnia quaecumque agimus subiecta esse mille casibus scio;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 418:1)
Laelium, cuius ante legati, eo anno quaestoris extra sortem ex senatus consulto opera utebatur, cum Italico equitatu ab sinistro cornu, Masinissam Numidasque ab dextro opposuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 437:1)
praetores M. Iunius Pennus, cui sors urbana evenit, M. Valerius Falto Bruttios, M. Fabius Buteo Sardiniam, P. Aelius Tubero Siciliam est sortitus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 531:3)
P. Sulpicio provincia Macedonia sorti evenit, isque rogationem promulgavit, vellent iuberent Philippo regi Macedonibusque qui sub regno eius essent, ob iniurias armaque illata sociis populi Romani bellum indici.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 50:1)
ipse, cum pedes aequare cursu fugientes non posset equites, ab hostibus ad casum regis concitatis confossus .
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 424:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION