라틴어 문장 검색

Transibit sermo in effectum, si honesta loquamur.
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 747)
Habitu, victu, instructu, sensu, ipso denique sermone proavis renuntiastis.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 6장 8:3)
Apud vestros quoque sapientes λόγον, id est sermonem atque rationem, constat artificem videri universitatis.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 21장 10:3)
Si homo communis conditionis, si magus, si post mortem de sepulchro a discipulis subreptus, si nunc denique penes inferos, si non in caelis potius, et inde venturus cum totius mundi motu, cum orbis horrore, cum planctu omnium, sed non Christianorum, ut dei virtus et dei spiritus et sermo et sapientia et ratio et dei filius.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 23장 12:3)
Incipit autem duorum ferme milium spatio a monasterio Aebbercurnig ad occidentem in loco, qui sermone Pictorum Peanfahel, lingua autem Anglorum Penneltun appellatur;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XII. 1:8)
diuinusque per eos sermo cotidie non solum in ecclesiis, uerum etiam per triuia, per rura praedicabatur;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XVII. 1:5)
miscebatur sermo proprius cum diuino, et adsertiones molestissimas lectionum testimonia sequebantur.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XVII. 1:19)
ueniunt sacerdotes, occurrit inscia multitudo, confestim benedictio et sermonis diuini doctrina profunditur.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XXI.10)
Qui inter alia inenarrabilium scelerum facta, quae historicus eorum Gildus flebili sermone describit, et hoc addebant, ut numquam genti Saxonum siue Anglorum, secum Brittaniam incolenti, uerbum fidei praedicando committerent.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XXII. 1:1)
Quia, cum primum in toto orbe gereret pontificatum, et conuersis iam dudum ad fidem ueritatis esset praelatus ecclesiis, nostram gentem eatenus idolis mancipatam Christi fecit ecclesiam, ita ut apostolicum illum de eo liceat nobis proferre sermonem:
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. I. 1:1)
De quo nos conuenit, quia nostram, id est Anglorum, gentem de potestate Satanae ad fidem Christi sua industria conuertit, latiorem in nostra historia ecclesiastica facere sermonem, quem recte nostrum appellare possumus et debemus apostolum.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. I.3)
Implebatque actu, quicquid sermone docebat, Esset ut exemplum, mystica uerba loquens.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. I. 5:4)
sin autem inmitis ac superbus est, constat, quia non est de Deo, neque nobis eius sermo curandus.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. II. 1:11)
quae conscripta Anglorum sermone hactenus habentur, et obseruantur ab ea.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. V. 1:1)
quatinus amoto torpore perniciosissimi cultus, diuinae fidei calor eius intellegentiam tuarum adhortationum frequentatione succendat, ut profecto sacrae scripturae testimonium per te expletum indubitanter perclareat:
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. XI. 2:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION