라틴어 문장 검색

magisque assentior his auctoribus qui negaverunt esse idoneam frugibus superiorem partem materiae, solamque eam quae est iuncta cum vetere sarmento probaverunt.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 17장 1:5)
Mox Iulius Atticus et Cornelius Celsus, aetatis nostrae celeberrimi auctores, patrem atque filium Sasernam secuti, quicquid residui fuit ex vetere palma per ipsam commissuram, qua nascitur materia nova, raserunt, atque ita cum suo capitulo sarmentum depresserunt.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 17장 4:4)
sed interdum, quod ait divinus auctor Plato, rei nos pulchritudo trahit vel ea consectandi, quae propter infirmitatem commortalis naturae consequi nequeamus.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 20장 4:4)
singulasque viviradices singulis adminiculis parum prudenter contribuisse, cum permiserint idem illi auctores minore sumptu geminis materiis unius seminis 3 diductis duo continua per ordinem vestire pedamenba.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 1장 1:3)
Ablaqueationem deinde sequitur talis putatio, ut ex praecepto veterum auctorum vitis ad unam virgulam revocetur, duabus gemmis iuxta terram relictis.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 9장 1:1)
ideoque praedicti auctores primitias vitis resecare censuerunt.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 10장 2:4)
Quae sive iuxta palum est posita, ut quibusdam placuit auctoribus,3 observare debebit, qui adnectit, ne in alliganda materia flexum pali, si forte curvus est, sequendum putet;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 13장 1:2)
Hoc duplicatum facit iugerum, et ab eo, quod erat iunctum, nomen iugeri usurpavit:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 1장 5:2)
Olim autem ab centum iugeribus vocabatur centuria, sed mox duplicata nomen retinuit:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 1장 7:2)
sicuti tribus dictae primum a partibus populi tripartito divisi, quae tamen nunc multiplicatae pristinum nomen possident.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 1장 7:3)
De qualitate autem seminum inter auctores non convenit.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 5장 6:2)
De pampinatione talis vineae parum inter auctores convenit.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 5장 19:1)
Hoc enim nomine usurpant agricolae ramos truncosque prominentes, eosque vel propius ferro compescunt, vel longius promittunt, ut vites laxius diffundantur:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 6장 11:3)
Unde etiam iumenta et armenta nomina a re traxere, quod nostrum laborem, vel onera subvectando vel arando iuvarent.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 머리말 4:2)
Nam in rusticatione vel antiquissima est ratio pascendi eademque quaestuosissima, propter quod nomina quoque pecuniae et peculii tracta videntur a pecore:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 머리말 5:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION