라틴어 문장 검색

Omnibus his virtutibus habebat similia quaedam rudis vita;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 90 46:5)
In hac quoque urbe veri simile est certaturos omnes, ut maiora certioraque quam amisere restituantur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 91 14:1)
Non est quod nos tumulis metiaris et his monumentis, quae viam disparia praetexunt;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 91 16:1)
Si quid adiecisset, fuisset simile praeterito.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 93 8:7)
quod non opus est, asse earum est," qualia sunt illa aut reddita oraculo aut similia:
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 94 27:7)
Societas nostra lapidum fornicationi simillima est, quae casura, nisi in vicem obstarent, hoc ipso sustinetur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 95 53:5)
hanc Posidonius ethologian vocat, quidam characterismon appellant, signa cuiusque virtutis ac vitii et notas reddentem, quibus inter se similia discriminentur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 95 65:4)
adulterii reus adulteria divisit nec ante fuit de salute securus, quam similes sui iudices suos reddidit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 97 3:2)
His sermonibus et his similibus lenitur illa vis ulceris, quam opto mehercules mitigari et aut sanari aut stare et cum ipso senescere.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 98 15:1)
Potuit evadere modestus et prudens, potuit sub cura tua in meliora formari, sed, quod iustius timetur, potuit fieri pluribus similis.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 99 12:5)
Magnanimos nos natura produxit et ut quibusdam animalibus ferum dedit, quibusdam subdolum, quibusdam pavidum, ita nobis gloriosum et excelsum spiritum, quaerentem ubi honestissime, non ubi tutissime vivat, simillimum mundo, quem quantum mortalium passibus licet, sequitur aemulaturque.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 104 23:1)
Quibus ille domi exercitus est, sive uxorem eius reminiscimur moribus feram, lingua petulantem, sive liberos indociles et matri quam patri similiores.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 104 27:2)
veri simile non^est, quantum proficiat talis oratio remedio intenta et tota in bonum audientium versa.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 108 11:6)
sapiens non potest in habitu mentis suae stare, nisi amicos aliquos similes sui admisit, cum quibus virtutes suas communicet.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 109 9:7)
Similia delectant;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 109 10:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION