라틴어 문장 검색

" Quid est tam grati animi, quam nullo modo sibi satis facere, quam ne ad spem quidem exaequandi umquam beneficii accedere ?
(세네카, 행복론, Liber II 110:5)
Inde est, ut omnia meruisse se existimet et in solutum accipiat nec satis suo pretio se aestimatum putet.
(세네카, 행복론, Liber II 115:3)
Voluntati voluntate satis fecimus ;
(세네카, 행복론, Liber II 157:4)
in id, quod adpetitur, intentis, quidquid est domi, vile est.
(세네카, 행복론, Liber III 12:3)
Quemadmodum, mi Liberalis, quaedam res semel perceptae haerent, quaedam, ut scias, non est satis didicisse (intercidit enim eorum scientia, nisi con- tinuetur), geometriam dico et sublimium cursum et si qua alia propter suptilitatem lubrica sunt, ita beneficia quaedam magnitudo non patitur excidere, quaedam minora sed numero plurima et temporibus diversa effluunt, quia, ut dixi, non subinde illa tractamus nec libenter, quid cuique debeamus, recognoscimus.
(세네카, 행복론, Liber III 20:1)
Itaque non haec parum idonea res visa est, quae deduceretur ad iudicem, sed nemo huic rei satis idoneus iudex inventus est ;
(세네카, 행복론, Liber III 34:1)
Quam invenies tam miseram, tam sordidam, ut illi satis sit unum adulterorum par, nisi singulis divisit horas ?
(세네카, 행복론, Liber III 71:3)
Denique satis haec ipsa poena magna est, quod rei, ut dicebam, iucundissimae fructum non percipit.
(세네카, 행복론, Liber III 76:2)
Quantam cepisset voluptatem, si illum post debellata arma civilia vidisset securae paci prae- sidentem, non adgnoscens bonum suum nec satis credens, quotiens ad se respexisset, potuisse illum virum in domo sua nasci !
(세네카, 행복론, Liber III 148:2)
Deinde, cum quaeramus, non quis filius patri maiora beneficia reddiderit, quam a patre acceperat, sed an aliquis possit maiora reddere, etiam si, quae rettuli, exempla nondum satis faciunt nec beneficia parentium suorum superiaciunt, capit tamen hoc natura, quod nondum ulla aetas tulit.
(세네카, 행복론, Liber III 149:1)
Discedit ille vix satis noto salutis auctore et numquam amplius in conspectum nostrum reversurus debitores nobis deos delegat precaturque, illi pro se gratiam referant ;
(세네카, 행복론, Liber IV 49:3)
huic enim uni rei non posuimus legem, tamquam satis natura cavisset.
(세네카, 행복론, Liber IV 78:8)
Quoniam ceteris animalibus in tutelam sui satis virium est, quaecumque vaga nascebantur et actura vitam segregem, armata sunt, hominem imbecilla cutis cingit ;
(세네카, 행복론, Liber IV 84:3)
amplius quiddam in se habet nec satis ab eo intellegitur a quo inter utilia numeratur.
(세네카, 행복론, Liber IV 114:4)
percussores et domi ferrum exercentes murus ab hoste defendit ;
(세네카, 행복론, Liber IV 135:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION