라틴어 문장 검색

ibi quoque sine opere, sine tormentis, simul admota sunt signa, nulla vi deterriti a muris, qua cuique proximum fuit, scalis raptim admotis in moenia evasere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 219:2)
ceterum ibi plus laboris ac periculi fuit:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 222:1)
ceterum magis eo profectum est quod mature ventum erat ut quosdam spectantes iam arma Etruriae populos metus Romani nominis comprimeret quam quod ductu consulis quicquam ibi satis scite aut fortunate gestum sit:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 230:1)
ibi orationes longiores habitae in eandem ferme sententiam in quam inter paucos certatum verbis fuerat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 245:2)
ibi interventu Gelli cohortiumque Sabellarum paulisper recruduit pugna.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 260:2)
itaque iam propalam duces loqui extemplo eundum in Samnium esse, ut relicta ibi praeda in expeditionem redeant nec tam oneratum agmen dimicationibus committant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 267:1)
iam tum cum ipse ibi cum collega rem pariter gesserit, fuisse tantum bellum ut nec duce uno nec exercitu geri potuerit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 294:1)
in vico Longo, ubi habitabat, ex parte aedium quod satis esset loci modico sacello exclusit, aramque ibi posuit et convocatis plebeiis matronis conquesta iniuriam patriciarum hanc ego aram inquit Pudicitiae Plebeiae dedico vosque hortor, ut quod certamen virtutis viros in hac civitate tenet,
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 313:1)
fuit certe contentio in senatu et postquam ibi Fabius plus poterat, revocata res ad populum est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 325:1)
redeunt in castra terroremque ibi vellentes vallum et iis qui in castris remanserant militibus et ipsi Appio fecerunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 348:1)
duas se ibi legiones Romanas reliquisse et minus quinque milia peditum equitumque cum Fabio venisse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 355:1)
deletam quoque ibi legionem, ita ut nuntius non superesset, quidam auctores sunt, nec ante ad consules, qui iam haud procul a Clusio aberant, famam eius cladis perlatam quam in conspectu fuere Gallorum equites, pectoribus equorum suspensa gestantes capita et lanceis infixa ovantesque moris sui carmine.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 369:1)
ibi quattuor milium ferme intervallo castra posita.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 376:2)
ibi auditur P. Deci eventus, ingens hortamen ad omnia pro re publica audenda.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 411:2)
ibi Gellius Egnatius, imperator Samnitium, cecidit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 422:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION