라틴어 문장 검색

fasces summamque curulem frater et Ausonios enses mandataque fidus signa tulit, cum prima truces amentia Dacos impulit et magno gens est damnata triumpho, sic quicquid patrio cessatum a sanguine, mater reddidit, obscurumque latus clarescere vidit conubio gavisa domus, nec pignora longe;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 3권, consolatio ad Claudium Etruscum45)
huius honori pronior ipse etiam gaudebat cedere frater.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 3권, consolatio ad Claudium Etruscum56)
haud mirum, ductor placidissime, quando haec est quae victis parcentia foedera Cattis quaeque suum Dacis donat clementia montem, quae modo Marcomanos post horrida bella vagosque Sauromatas Latio non est dignata triumpho.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 3권, consolatio ad Claudium Etruscum61)
semper odoratis spirabunt floribus arae, semper et Assyrios felix bibet urna liquores et lacrimas, qui maior honos, hic sacra litabit manibus eque tua tumulum tellure levabit, nostra quoque exemplo meritus tibi carmina sancit hoc etiam gaudens cinerem donasse sepulcro.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 3권, consolatio ad Claudium Etruscum80)
forsan et ipse comae numquam labentis honorem praemetet atque alio clusum tibi ponet in auro.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 3권, Capilli Flavi Earini 4)
morum iura viris solum et sine fascibus aequum, quid nunc magnificas species cultusque locorum templaque et innumeris spatia interstincta columnis, et geminam molem nudi tectique theatri et Capitolinis quinquennia proxima lustris, quid laudem litus libertatemque Menandri, quam Romanus honos et Graia licentia miscent?
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 3권, ecloga ad uxorem 35)
sed hic liber tres habet . . se quam quod quarta ad honorem tuum pertinet.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 4권, poem pr4)
Nam Vindicis nostri Herculem Epitrapezion secundum honorem, quem de me et de ipsis studiis meretur.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 4권, poem pr11)
subiere novi Palatia fasces, et requiem bissenus honos precibusque receptis curia Caesareum gaudet vicisse pudorem.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 4권, Septimus Decimus Consulatus Imp. Aug. Germanici5)
"moribus atque tuis gaudent turmaeque tribusque purpureique patres, lucemque a consule ducit omnis honos?"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 4권, Septimus Decimus Consulatus Imp. Aug. Germanici10)
"mille tropaea feres, tantum permitte triumphos:"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 4권, Septimus Decimus Consulatus Imp. Aug. Germanici19)
"nondum gremio Iovis Indica laurus, nondum Arabes Seresque rogant, nondum omnis honorem annus habet, cupiuntque decem tua nomina menses."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 4권, Septimus Decimus Consulatus Imp. Aug. Germanici21)
tamen ore nitebat dissimulatus honos, talem quoque barbarus hostis posset et ignotae conspectum agnoscere gentes.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 4권, eucharisticon ad Imp. Aug. Germ. Domitianum21)
talis, ubi Oceani finem mensasque revisit Aethiopum sacro diffusus nectare vultus dux superum secreta iubet dare carmina Musas et Pallenaeos Phoebum laudare triumphos.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 4권, eucharisticon ad Imp. Aug. Germ. Domitianum24)
"iuravit tibi iam nivalis Arctus, nunc magnos Oriens dabit triumphos."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 4권, Via Domitiana46)

SEARCH

MENU NAVIGATION