라틴어 문장 검색

Etenim huius aetatis homini amoris quaestio haud verum afficere videtur.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 43:3)
Amor hodie experientia est quaedam, quae inconstantibus animi affectionibus non iam veritate circumscribitur.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 43:4)
Estne utique haec aequa amoris descriptio?
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 44:1)
Amor reapse ad quandam animi affectionem redigi non potest, quae it redit.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 44:2)
Amor cum persona amata coniunctioni consulit.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 44:4)
Tunc manifestatur quo pacto veritate indigeat amor.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 44:5)
Solum prout in veritate nititur, amor progrediente tempore perstare, vanum momentum superare et firmus manere potest, ad iter commune sustinendum.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 44:6)
Si amor cum veritate necessitudinem non instituit, affectionibus mutabilibus est obnoxius et temporis discrimen non aufert.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 44:7)
Verus autem amor omnia nostrae personae elementa coniungit atque ad magnam vitam plenamque lux nova fit.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 44:8)
Absque veritate amor solidum vinculum afferre non potest, « ego » ultra eius solitudinem neque ferre neque id a fugaci momento vindicare valet, ad vitam aedificandam et fructum afferendum.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 44:9)
Amor et veritas seiungi non possunt.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 45:2)
Sine amore veritas fit frigida, nullius nominis, gravis quod ad concretam personae vitam attinet.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 45:3)
Veritas quam quaerimus, quae ipsa nempe significationem nostris gressibus praebet, nos illuminat cum amore tangimur.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 46:1)
Qui amat intellegit esse amorem experientiam veritatis, ipsum nostros oculos aperire ut nova ratione omnem realitatem una cum persona amata conspiciamus.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 46:2)
«Amor ipse notitia est», quae secumfert novam rationem.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 46:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION