라틴어 문장 검색

pro his ordo et militaris disciplina et genus armorum erat, aptum tegendis corporibus;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 119:1)
nam Macedones, qui in praesidio erant et multi et delecti, gloriam etiam egregiam rati, si armis potius et virtute quam moenibus urbem tuerentur, conferti, pluribus introrsus ordinibus acie firmata, cum transcendere ruinas sensissent Romanos, per impeditum ac difficilem ad receptum locum expulerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 203:1)
ad hoc et muri pars adhuc integra utraque tuta praestabat latera, nec ex longo spatio aut cedendum aut impetus faciendus erat, quae res turbare ordines solet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 211:1)
servi duo ante lucem ad eum venerunt atque ordine omnia quae acta futuraque erant, exposuerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 341:1)
Rhodii Peraeam - regio est continentis adversus insulam, vetustae eorum dicionis - repetebant postulabantque praesidia deduci ab Iaso et a Bargyliis et Euromensium urbe et in Hellesponto Sesto atque Abydo, et Perinthum Byzantiis in antiqui formulam iuris restitui, et liberari omnia Asiae emporia portusque.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 426:1)
simul ne facile perrumperetur acies, dimidium de fronte demptum introrsus porrectis ordinibus duplicat, ut longa potius quam lata acies esset;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 94:1)
simul et densari ordines iussit, ut vir viro, arma armis iungerentur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 94:2)
Quinctius iis qui in proelio fuerant inter signa et ordines acceptis tuba dat signum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 96:1)
sinistro tum cum maxime adpropinquante phalangis parte quae novissimi agminis fuerat, sine ullo ordine trepidabatur;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 98:2)
Aetolorum asperior oratio fuit, qui pauca praefati recte atque ordine imperatorem Romanum facere quod, quos belli socios habuisset, cum iis communicaret pacis consilia;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 131:1)
postero die eodem ordine instructi maius aliquanto proelium quam pro numero edidere pugnantium.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 228:2)
Macedones, usque dum ordines et veluti stipata phalanx constabat, moveri nequiverunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 233:1)
eodem anno Antiochus rex, cum hibernasset Ephesi, omnes Asiae civitates in antiquam imperii formulam redigere est conatus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 468:1)
iudicum ordo Carthagine ea tempestate dominabatur, eo maxime quod iidem perpetui iudices erant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 549:1)
qui unum eius ordinis offendisset, omnes adversos habebat, nec accusator apud infensos iudices deerat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 550:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION