라틴어 문장 검색

legati ad Hannibalem venerunt pacemque cum eo his condicionibus fecerunt, ne quis imperator magistratusve Poenorum ius ullum in civem Campanum haberet, neve civis Campanus invitus militaret munusve faceret;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 73:1)
tuam doleo vicem, cui ter proditae patriae sustinendum est crimen, semel cum defectionem inisti ab Romanis, cum pacis cum Hannibale fuisti auctor, tertio hodie, cum restituendae Romanis Capuae mora atque impedimentum es.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 107:2)
mihi possunt laeta esse, quia res bello bene gestae, si volumus fortuna uti, pacem nobis aequiorem dabunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 149:2)
nam si praetermittimus hoc tempus quo magis dare quam accipere possumus videri pacem, vereor ne haec quoque laetitia luxuriet nobis ac vana evadat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 150:1)
ecquos legatos ad Hannibalem Romani miserunt de pace?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 157:2)
ecquam denique mentionem pacis Romae factam esse adlatum ad vos est?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 157:3)
quod si, id quod di omen avertant, nunc quoque fortuna aliquid variaverit, tum pacem speratis cum vincemur, quam nunc cum vincimus dat nemo?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 160:2)
ego, si quis de pace consulet seu deferenda hostibus seu accipienda, habeo quid sententiae dicam;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 161:1)
a quo relicti pacem necessariam accepimus, fuimusque in ea per annos prope quinquaginta ad id tempus quo tu in Italiam venisti.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 569:1)
post quem nuntium Hanno, vir ex Poenis nobilibus, suadebat senatui Carthaginiensium ut pacem a populo Romano peterent;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXIII Periocha 3)
ea cura angebat quod neque non accersere ad auxilium Poenos satis audebant, ne quid non pro sociis egisse viderentur et, si Poenus rursus magis arbiter pacis quam adiutor belli fuisset, ne in libertatem Crotonis, sicut ante Locrorum, frustra pugnaretur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 19:1)
si aut pacem in Italia aut id bellum eumque hostem haberemus in quo neglegentiae laxior locus esset, qui vestris studiis, quae in campum ad mandandos quibus velitis honores adfertis, moram ullam offerret, is mihi parum meminisse videretur vestrae libertatis;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 94:1)
perpetratis quae ad pacem deum pertinebant, de re publica belloque gerendo et quantum copiarum et ubi quaeque essent consules ad senatum rettulerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 140:1)
inde si quid emptum paratumque pupillis ac viduis foret, a quaestore perscribebatur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 233:1)
sed mihi credite, incohata vestra gloria, nondum perfecta est periculumque ingens manet, nisi paci et concordiae consulitis, ne libera efferatur res publica.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 294:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION