라틴어 문장 검색

in media vero materia numerari ex debere ea, quorum radices, vel bulbos assumimus;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, XVIII De cibis et potionibus. 3:1)
ideoque infirmis numquam generis alterius dari debet.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, XVIII De cibis et potionibus. 11:3)
magis in iis, quae valentissima sunt, temperare sibi debet.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, XVIII De cibis et potionibus. 13:9)
Ego autem medicamentorum dari potiones, et alvum duci non nisi raro debere, concedo;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, IV De febrium curationum diversis generibus. 3:5)
isque cubare quam maximo conclavi debet.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, IV De febrium curationum diversis generibus. 4:3)
qui quando primum dari debeat, quaeritur.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, IV De febrium curationum diversis generibus. 6:2)
Maturius etiam puero, quam juveni, aestate, quam hieme, dari debet.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, IV De febrium curationum diversis generibus. 8:3)
qui quamvis parum docuit, quando venter, quando corpus ipsum exinaniretur, dicendo tamen haec esse videnda, et tum cibum dandum, quum corpori deberetur, satis ostendit, dum vires superessent, dari non oportere;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, IV De febrium curationum diversis generibus. 9:2)
quum hic quoque medicus non numerare dies debeat, sed ipsas accessiones intueri;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, IV De febrium curationum diversis generibus. 15:5)
sed quo scilicet quam sanissimo dari debeat:
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, IV De febrium curationum diversis generibus. 16:6)
Sed is dari debet, si quotidiana febris est, quae ex toto desinat, simulatque corpus integrum factum est:
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, V De febrium speciebus, et singularum curationibus; et primo quando cibus febricitantibus dandus. 3:4)
At si continuatur febris, neque levior umquam fit, et dari cibum necesse est, quando dari debeat, magna dissensio est.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, V De febrium speciebus, et singularum curationibus; et primo quando cibus febricitantibus dandus. 4:3)
Quod si respondet, non quia mane est, sed quia remissio est, dari debet.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, V De febrium speciebus, et singularum curationibus; et primo quando cibus febricitantibus dandus. 4:5)
Si vero ne quidem ulla requies aegris est, hoc ipso pejus id tempus est, quod quum sua natura melius esse debeat, morbi vitio, non est:
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, V De febrium speciebus, et singularum curationibus; et primo quando cibus febricitantibus dandus. 5:1)
Si vero febres vagae sunt, quia verendum est, ne cibum statim subsequantur, quandocumque quis ex accessione levatus est, debet assumere.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, V De febrium speciebus, et singularum curationibus; et primo quando cibus febricitantibus dandus. 6:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION