라틴어 문장 검색

Quae ubi Corbuloni certis nuntiis audita sunt, legiones duas cum Verulano Severo et Vettio Bolano subsidium Tigrani mittit occulto praecepto compositius cuncta quam festinantius agerent:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 3장1)
nec Paetus detrectavit, sed duabus legionibus, quarum quartam Funisulanus Vettonianus eo in tempore, duodecimam Calavius Sabinus regebant, Armeniam intrat tristi omine.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 7장2)
et quia minus acriter Vologeses institerat, vana rursus fiducia tria milia delecti peditis proximo Tauri iugo imposuit quo transitum regis arcerent;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 10장6)
non vicos aut oppida Armeniorum, sed castra Romana duasque in iis legiones pretium laboris peti.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 12장7)
qua desperatione exercitus dux subactus primas tamen litteras ad Vologesen non supplices, sed in modum querentis composuit, quod pro Armeniis semper Romanae dicionis aut subiectis regi quem imperator delegisset hostilia faceret:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 13장5)
ipsum adversus duas legiones totis regni viribus advenisse;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 13장8)
addiditque legionem quintam, quae per Pontum agens expers cladis fuerat, simul quintadecimanos recens adductos et vexilla delectorum ex Illyrico et Aegypto, quodque alarum cohortiumque, et auxilia regum in unum conducta apud Melitenen, qua tramittere Euphraten parabat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 26장2)
non tamen Romae incipere ausus Neapolim quasi Graecam urbem delegit:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 33장3)
Ergo dum scelera principis et finem adesse imperio deligendumque qui fessis rebus succurreret inter se aut inter amicos iaciunt, adgregavere Claudium Senecionem, Cervarium Proculum, Vulcacium Araricum, Iulium Augurinum, Munatium Gratum, Antonium Natalem, Marcium Festum, equites Romanos;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 50장1)
plerique Vestini quoque consulis acre ingenium vitavisse Pisonem crediderunt, ne ad libertatem oreretur vel delecto imperatore alio sui muneris rem publicam faceret.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 52장5)
immotus his et paululum in publico versatus, post domi secretus, animum adversum suprema firmabat, donec manus militum adveniret quos Nero tirones aut stipendiis recentis delegerat:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 59장12)
tum ipsi cum Pompeia Paulina uxore et amicis duobus epulanti mandata imperatoris edidit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 60장11)
Fama fuit Subrium Flavum cum centurionibus occulto consilio neque tamen ignorante Seneca destinavisse ut post occisum opera Pisonis Neronem Piso quoque interficeretur tradereturque imperium Senecae, quasi insontibus claritudine virtutum ad summum fastigium delecto.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 65장1)
' et ille multum tremens, cum vix duobus ictibus caput amputavisset, saevitiam apud Neronem iactavit, sesquiplaga interfectum a se dicendo.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 67장10)
Igitur non crimine, non accusatore existente, quia speciem iudicis induere non poterat, ad vim dominationis conversus Gerellanum tribunum cum cohorte militum immittit iubetque praevenire conatus consulis, occupare velut arcem eius, opprimere delectam iuventutem, quia Vestinus imminentis foro aedis decoraque servitia et pari aetate habebat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 69장1)

SEARCH

MENU NAVIGATION