라틴어 문장 검색

Nec quicquam pulchrius existimo quam in summo fastigio collocatos multarum rerum veniam dare, nullius petere.
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 24:2)
Nulli nisi homini concessa prudentia est, providentia, diligentia, cogitatio, nec tantum virtutibus humanis animalia sed etiam vitiis prohibita sunt.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 22:1)
Nec est quod existimes verum esse, quod apud disertissimum virum T. Livium dicitur :
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 129:1)
Illud etiamnunc quaerendum est, ii qui vulgo saeviunt et sanguine humano gaudent an irascantur, cum eos occidunt, a quibus nec acceperunt iniuriam nec accepisse ipsi se existimant ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 24:1)
Semper futurum aliquid quod te offendat existima.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 170:5)
C. Caesar Pastoris splendidi equitis Romani filium cum in custodia habuisset munditiis eius et cul- tioribus capillis offensus, rogante patre ut salutem sibi filii concederet, quasi de supplicio admonitus duci protinus iussit;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 181:1)
Non vis ergo admoneam eos, qui iram summa potentia exercent et argumentum virium existimant et in magnis magnae fortunae bonis ponunt paratam ultionem, quam non sit potens, immo ne liber quidem dici possit irae suae captivus ?
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 25:2)
Quid enim facilius fuit Antigono quam duos manipulares duci iubere, qui incumbentes regis tabernaculo faciebant, quod homines et periculosissime et libentissime faciunt, de rege suo male existimabant ?
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 133:1)
his tamen non ignoscimus id facientibus, quod nisi facerent improbaremus, immo, quod est incredibile, saepe de facto bene existimamus, de faciente male.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 173:3)
Nec ille sine actione contemplatus nec hic sine contemplatione agit, nec ille tertius, de quo male existimare consensimus, voluptatem inertem probat, sed eam, quam ratione efficit firmam sibi ;
(세네카, De Otio, Liber VIII, ad Serenvm: de otio 41:3)
" Licet," inquit, "omnia in unius dicionem concesserint, custodiantur legionibus terrae, classibus maria, Caesarianus portas miles obsideat ;
(세네카, De Providentia, book 1 18:1)
Democritus divitias proiecit onus illas bonae mentis existimans.
(세네카, De Providentia, book 1 67:1)
Cum dico me nihil voluptatis causa, de illo loquor sapiente, cui soli concedis voluptatem.
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 53:1)
" Quod ita esse concedo ;
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 58:2)
Ne quid aut bonum aut malum existimes, quod nec virtute nec malitia continget ;
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 82:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION