라틴어 문장 검색

Sanctitas quoque et sanctimonia non minus Latine dicuntur, sed nescio quid maioris dignitatis est verbum sanctitudo, sicuti M. Cato In L. Veturium duritudinem quam duritiam dicere gravius putavit:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, II 20:2)
sed nunc arrabo in sordidis verbis haberi coeptus ac multo videtur sordidius arra, quamquam arra quoque veteres saepe dixerint et conpluriens Laberius.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, II 22:3)
Cominius, inquit, qua ascenderat, descendit atque verba Gallis dedit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, II 26:1)
Verba Cominium dedisse Gallis dicit, qui nihil quicquam cuiquam dixerat;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, II 26:2)
Sed verba dedit haut secus posuit quam si tu dicas latuit atque obrepsit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, II 26:4)
Arboreta ignobilius verbum, arbusta celebratius.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, II 27:2)
Verba M. Varronis ex libro quinto et vicesimo Humanarum, quibus contra opinionem volgariam interpretatus est Homeri versum.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, III 1:1)
Maiorem illi risum subiciunt, neque id desierunt, nisi liber ab eo prolatus esset M. Varronis vicesimus quintus Humanarum, in quo de isto Homeri verbo a Varrone ita scriptum est:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, III 5:1)
Quod cum ita Varro dicat, dubito hercle, an posterior syllaba in eo verbo, quod apud Homerum est, acuenda sit, nisi quia voces huiusmodi, cum ex communi significatione in rei certae proprietatem concedunt, diversitate accentuum separantur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, III 6:1)
M. CICERO, in dialogo cui titulus est Laelius vel De Amicitia, docere volens amicitiam non spe expectationeque utilitatis neque pretii mercedisque causa colendam, sed quod ipsa per sese plena virtutis honestatisque sit expetendam diligendamque esse, etiamsi nihil opis nihilque emolumenti ex ea percipi queat, hac sententia atque his verbis usus est eaque dicere facit C. Laelium, sapientem virum, qui Publii Africani fuerat amicissimus:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, V 2:1)
verbisque id vitium Graecis appellat, quod accepisset ἀμφισβητούμενον ἀντι` ὁμολογουμένου.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, V 4:2)
Sed cum beneficos liberalesque dixerit neque alius modi isti sint quam cuius esse eos supra diximus, inlotis, quod aiunt, pedibus et verbis reprehendit doctissimi viri orationem.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, V 15:1)
M. CATO Voconiam legem suadens verbis hisce usus est:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, VI 2:1)
Quo verbo Plautus quoque in Trinummo usus est in hoc versu:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, VI 8:1)
Verba haec ex Atinia lege:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, VII 1:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION